PL 134, col. 917

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

pertinent viam, ad unum iter, ad unam felicitatem
hominem ducunt.
CAP. I.-- De charitate.
Cum igitur de plurimis virtutibus te admonere
desiderem, primum cum Paulo apostolo hortor, ut
charitatis virtutem ante omnia habere studeas:
quia sicut panis omnibus cibis melior est, ita charitas
omnes antecellit virtutes, et sicut sine pane
mensa efficitur inops, ita sine charitate nulla proficit
virtus. Sine charitate vera nec lacrymae, nec
vigiliae, nec nuditas, nec castitas, nec eleemosynae,
nec martyrium hominem possunt salvare. Hanc
Dominus ac Redemptor noster specialiter nobis
commendat: Hoc, inquit, mando vobis, ut diligatis
invicem [(Joan. XV, 17)]
. Et iterum: In hoc cognoscent,

quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis
ad invicem [(Joan. XIII, 35)]
. Hanc apostolus Joannes
laudans dicit: Qui manet in charitate, in Deo
manet, et Deus in eo [(I Joan. IV, 15)]
. Hanc praedicator
egregius cunctis virtutibus praeferens dicit: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates
meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam,
charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest [(I Cor. XIII, 3)]
.
Deinde subjungit: Charitas patiens
est, benigna est [(Ibid., 4)]
; patiens, tolerando adversa, benigna,
bona praestando. Quod si charitas patiens
est atque benigna, stude fidelissima inter omnia
patienter tolerare adversa, ipsaque quae toleras
cura diligere.
CAP. II.-- De humilitate.
Certissime vero convenit credere quod charitas
nunquam sine humilitate et obedientia in homine
regnat. Si veram habueris charitatem, mox eris humilis
atque obediens. Humilitas namque eximia virtus
est: haec de terrenis hominibus facit coelestes;
per hanc diabolus superatur, per hanc ejus laquei
vitantur. Sic beatus Antonius dixit abbati Pastori:
Vidi omnes laqueos inimici tensos in via, et ingemiscens
dixi: Quis, putas, transiet istos laqueos?
Et audivi vocem dicentem: Humilitas. Hoc vero
beatus Antonius, ut puto, non pro se tantum vidit
et audivit, sed et pro nobis, qui peccatores et insipientes
sumus, et longe ab illius meritis distamus;
ut nos haec legentes, et opere complentes, diaboli laqueos
possimus vitare, qui propter hoc inquirit,

quomodo nos decipiat. Igitur quam magna virtus sit
humilitas, Marci etiam monachi vita insinuat, quem
dicunt etiam in juventute valde fuisse mansuetum,
humilem ac sapientem, et pro ejusmodi virtutibus
tam dicunt Deo fuisse amabilem, ut dum ad Dominicum
corpus accederet, angelus ei sacramenta praeberet.
Pensare vero debemus ex hoc miraculo quam
magnum donum sit humilitas, per quod tam amabilis
tamque acceptabilis Deo adhuc homo mortalis
efficiatur. Abbas etiam Daniel miraculum narrat
per quod virtus humilitatis declaratur. Erat autem,
ait, in Babylonia filia cujusdam illic primarii daemonium
habens. Pater autem ejus diligebat quemdam
monachum qui dixit ei: Nemo potest curare filiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.