PL 134, col. 918

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

tuam nisi quos scio solitarios. Et si perveneris ad
eos, non acquiescent haec facere propter humilitatem.
Sed hoc faciemus: quando veniunt afferentes
venalia quae operantur, dicite vos emere velle quod
vendunt; et cum venerint in domum, pretium accepturi,
dicemus eis ut faciant orationem pro ea, et
credo quod sanabitur filia tua. Exeuntes vero in
plateam invenerunt unum monachum sedentem ut
venderet sportellas suas, et tulerunt eum secum in
domum suam, qui pretium sportarum acciperet. Et
cum intrasset monachus ille in domum, venit puella
quae a daemonio vexabatur, et dedit alapam monacho
illi. Ille autem convertit ei aliam maxillam secundum
divinum praeceptum. Daemon autem, cum
torqueretur, clamare coepit: O violentia mandatorum

Jesu Christi expellit me hinc! Et statim mundata
est puella. Cum autem venissent senes, indicaverunt
eis quod factum fuerat, et glorificaverunt
Deum et dixerunt, consuetudo diabolicae superbiae
ad humilitatem mandatorum Jesu Christi corruere.
Consideremus et nos, o sanctissima mater, humilitatem
hujus felicissimi monachi, et in quantum possumus,
imitari curemus. Si igitur humilitas alterius
daemonium expulit, sine dubio firmiter credere debemus
quod nostra humilitas diabolum in cordibus
nostris regnare non sinet. Tunc vero veram humilitatem
habemus si omnibus nos putamus esse inferiores,
et omnibus venerationem deferimus, et omnia
quae nobis alii faciunt adversa, humiliter toleramus
propter amorem Dei. De hac virtute Dominus in

Evangelio dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur,
et qui se humiliat exaltabitur [(Luc. XIV, 11)]
. Ex
isto versiculo etiam discere debemus quod superbia
contraria sit humilitati. Ergo, si vere humiles
esse volumus, superbiam fugiamus, quia superbia
dejicitur, humilitas elevatur. Ad hanc virtutem
princeps apostolorum nos invitat dicendo: Humiliamini
sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore
tribulationis [(I Petr. V, 6)]
. Haec sententia manifestissime
nobis insinuat quod si hic dum vivimus
nos humiliare curaverimus, in tempore tribulationis
vel retributionis, id est, in die judicii Domini, nos
pietas exaltabit in coelesti regno. Jam vero superius
dixi quod charitas, humilitas atque obedientia ab
invicem separari non possint.
CAP. III.-- De obedientia.

Et quia hactenus de charitate et humilitate dictum
est, restat ut solerter attendas qualis sit obedientiae
virtus. Propter inobedientiam primus homo ejectus
est de paradiso. Quapropter, si illuc vis ascendere,
obediens esse stude. Ut autem quam magna sit haec
virtus agnoscas, miraculum tibi ad memoriam revocabo.
Quidam saecularis vitae habens tres filios,
renuntiavit saeculo et venit ad monasterium, relinquens
filios in civitate, et cum fuisset per tres annos
in monasterio, coeperunt cogitationes suae filios ei ad
memoriam frequenter adducere, et contristabatur
pro eis valde, neque tamen dixerat abbati filios se
habere. Videns autem eum abbas tristem, dixit ei:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.