PL 134, col. 920

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

Sed jam tempus est ut post trium virtutum doctrinam
vigilanter attendas, quanta sit virtus continentiae,
et quod continentia non solum in cibo et
potu, sed etiam in locutione et in somno ac vestitu.
et innumerabilibus sit causis. Admoneo ergo dilectionem
tuam ut non delicatos cibos quaeras, nec ante
horam congruam comedere velis, nec dicas in corde
tuo: Ecce aliae, ita vel ita faciunt. Scito pro certo
quod unusquisque, quo in hac vita plus in Dei servitio
laboraverit, eo majorem post mortem a Domino
mercedem recipiet. Ne igitur tam gravis videatur
continentiae virtus, miraculum hic inseram, quod
in Tripartita historia legi.
Dorotheus genere Thebaeus talem vitam ducere

curavit, ut quotidie lapides a mari colligeret, et
annis singulis hospitium aedificaret, et ipsa hospitia
dabat illis qui non habebant hospitia; noctibus
autem propter eorum cibum faciebat sportellas.
Cui cibus erat panis unciae sex, et olerum minutorum
fasciculus unus, et ad bibendum aqua. Sic
a juventute sua vivens, nec in senectute defecit.
Nunquam visus est in lectulo soporatus, vel pedes
pro requie tetendisse, aut dormire pro voluntate,
ne quando operando natura compressos oculos claudere
potuisset, ita ut saepe comedendo dormiret,
cibus ex ore ejus laberetur. Aliquando vero somno
gravatus valde, cum in stercore cecidisset, obdormivit.
Expergefactus autem et contristatus sub silentio
dixit: Si angelus suaserit dormire, et

mihi ulterius non suadebit; quod forte dicebat ad
somnum aut ad daemonem, qui nitebatur bonos ejus
actus impedire. Huic laboranti quidam dixit: Cur
ita perimis corpus tuum? Cui ille: Quia me, inquit,
illud occidit. Hujus vero sanctissimi monachi continentiam
tibi scripsi, ne ipsa tibi virtus gravis videretur,
ut cognosceres quantum ab antiquis vel
modernis quibusdam Patribus distemus. Audivit
enim nunc beatitudo tua, quod Dorotheus omni
anno aedificabat cellam, et aliis donabat; audisti
etiam, quod in lecto non jacebat, et de pane et
aqua et herbis vivebat; non ideo hoc dico, ut tu
tantum facias, sed ut te humilies, simulque scias
quam magnam abstinentiam Patres nostri habuerint,
et nequaquam cibos delicatos quaeras, praesertim

cum in praefato libro de Moyse monacho scriptum
sit, quod per multos annos panem tantummodo
comederit, et multum opus fecerit, sex autem
annis per totam noctem stans oravit, neque genibus
inclinatis, neque oculis in somnum sponte clausis.
Insuper etiam pernoctanter invisebat cellulas monachorum,
et lagenas singulorum aqua complebat,
cum longe aut decem, aut viginti aut triginta stadiis
aqua manaret; qui licet ita domaret corpus,
priorem tamen valetudinem non amisit. Haec miracula
assidue lege, sanctissima mater, et per haec
cum Dei adjutorio in abstinentia proficere stude.
Non simus parati ad omnia quidem concupiscenda:
recolamus continentiam beati Zenonis abbatis. Abbas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.