PL 134, col. 921
De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne
Zenon ambulans aliquando in Palaestinam, cum
laborasset, resedit, ut manducaret juxta cucumerarium.
Suadebat autem ei animus suus dicendo:
Tolle tibi unum cucumerem, et manduca. Qui increpans
cogitationem suam dixit sibi ipsi: Fures
ad tormenta vadunt; proba ergo teipsum in hoc,
si potes ferre tormenta. Et consurgens sedit ad ardorem
solis diebus quinque et dixit: Si ardorem
solis non possum sufferre, potero ignem aeternum?
Et dixit ad animum suum: Si non potes portare
tormenta, non rapias cucumerem, et manduces.
Verba igitur tanti viri considerare nos admonent,
quantum ab ipsius conversatione longe distamus.
Quapropter perpendamus, nos peccatores et infirmos
esse in comparatione sanctorum virorum, ut nos
ipsos ex illorum meritis despicientes, per Domini
piam misericordiam eorum consortium habere possimus.
CAP. V.-- De continentia oculorum.
Quod autem non tantum in cibo, sed etiam in
visu sit continentia, sequens miraculum aperte insinuat.
Pior autem, cum de domo patris ad philosophiam
conversationis exiret, promisit denuo
nullum propinquorum de caetero fore visurum. Post
quinquaginta vero annos, dum ejus soror eum vivere
et habitare eum in eremo cognovisset, non cessabat,
donec inspiceret. Quam dum episcopus
ejus loci, jam grandaevam propterea videret affligi,
scripsit praesulibus eremi, ut Piorem dirigerent.
At ille, quoniam contemnere nefas est, jussionibus
seniorum obediens et assumens quemdam venit ad
patriam. Cumque ante domus suae januas accessisset,
et suum nuntiasset adventum, veniente germana
clausis oculis dixit: Ecce ego sum Pior,
quantumvis aspectu satiare. Tunc illa gratificata
laudavit Deum. At ille oratione facta remeavit ad
eremum, ubi fodiens aquam invenit amaram, eaque
usus est usque ad ultimum vitae diem. Post cujus obitum
nullus illic habitare praevaluit. Ego autem reor,
quia per orationem ejus ad suos usus fecisset dulcem,
dum etiam alibi non exstantem oratione meruerit
emanare. Nam cum Moyses et ejus monachi puteum
aliquando foderent, nec venam aliquam reperirent,
et non amplius jam fodere altitudo permitteret,
medio die supervenit Pior, et oratione facta descendit
in foveam, cumque tertio percussisset terram,
mox emanavit aqua, cumque oratione facta discederet,
illis eum petentibus ut vel ex aqua gustaret:
Ad quod, inquit, directus sum, et propter quod veni,
peractum est. Propterea vero, o sanctissima mater,
haec tibi de Piore monacho scripsi, ut perfecte scires,
quod continentia etiam in visu sit necessaria.
Audisti vero nunc, quam cautus iste sanctus monachus
fuit, qui nec inobediens fuit praeceptis seniorum,
qui illum ad sororem suam ire jusserant, nec
vidit ipsam visus ab illa, ne contra votum suum facere
videretur. Quapropter hortor sanctitatem tuam,
ut illum studeas imitari. Non sit tibi cura videndi
tuos propinquos vel amicos, quos in saeculo reliquisti,