PL 134, col. 922

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

et per illorum curam tua oratio, tuaeque lacrymae
non minuantur, ne cum uxore Loth retro
respiciendo in salis convertaris statuam. Recole
ergo illum Evangelii versiculum, quod nemo mittens
manum ad aratrum et respiciens retro aptus sit regno
Dei [(Luc. IX, 62)]
.
CAP. VI.-- De continentia locutionis.
Hortor etiam, ut in locutione sis continens, ut
assidue cum Psalmista decantes: Dixi custodiam
vias meas, ut non delinquam in lingua mea posui ori
meo custodiam [(Psal. XXXVIII, 2)]
. Noli igitur aliis
detrahere; memento quanta Maria sit perpessa in
eremo, quando detraxit Moysi servo Dei suoque
fratri. Narrat enim historia, quia pro hac culpa
a lepra fuerat maculata, septemque extra castra

manserit diebus: quae postmodum per orationem
Moysis fratris suis fuit e lepra mundata. Absit autem,
ut ex lingua, per quam benedicimus Dominum,
inde maledicamus aut detrahamus proximo. Unde
eradicabitur omnis detractor, sine dubio de coetu
sanctorum. Ergo ne nos de coetu sanctorum eradicemur,
custodiamus a detractione linguam nostram;
non detrahemus proximo, quem jubemur diligere
sicut nosmetipsos. Et non tantum a detractione
cessare non oportet, sed etiam ab otiosis verbis,
quia Evangelium clamat: De omni verbo otioso, quod
locuti fuerint homines, reddent rationem in die judicii [(Matth. XII, 36)]
.
Otiosus vero sermo est, qui
non ad illius, qui illum dicit, nec ad illius, qui eum
audit, pertinet profectum. Noli ergo proferre verba,

quae risum vel cachinnum moveant, sed magis ad
compunctionem et lacrymas, et ad profectum animae
pertineant. Tuus sermo semper sit sale conditus.
Narrat historia Tripartita namque Amonem Tabenensiorum
praesulem atque Theonem multorum monachorum
praesidem fuisse; ambo namque fuerant
operatores inopinabilium rerum, et divina prudentia
prophetiaque completi. Dicitur Theonem eruditum
Aegyptiacorum, Graecorum Latinorumque studiis,
triginta annos habuisse taciturnitatem. Porro
a nullo hominum visum irascentem, aut jurantem,
aut mentientem, aut vanum aliquod, vel asperum,
vel infirmum protulisse sermonem. Horum temporibus
fuit etiam Helias monachus agens in eremo
aetatis annum circa centesimum atque decimum;

antea tamen pene septuaginta annis solus vixit in
solitudine, et usque ad hanc aetatem jejunando,
multumque silendo et viriliter conversando pervenit.
Haec miracula hortor ut frequenter legas, ut scias,
quam cautam in loquendo te esse oporteat. Audisti
vero nunc, et, ut puto, memoriae commendasti,
quod doctissimus monachus Theon per triginta
annos tenuit taciturnitatem; hortor igitur, quia nobis
assidue tacere non licet, vel etiam libet, id placeat,
ut vel semper a malo detractionis sileamus.
Ut ergo tibi virtus taciturnitatis placeat, audi adhuc,
quid Zacharias de ipsa interrogatus respondeat:
dixit abbas Pastor, quia interrogavit Moyses
fratrem Zachariam dicens, quid vides? et ille

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.