PL 134, col. 923

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

dixit: Nihil melius est quam facere, pater. Et
dixi: Verum est, fili, tace. Hora autem mortis
ejus sedens abbas Isidorus respexit in coelum et
dixit: Laetare, fili Zacharia, quia apertae sunt tibi
januae regni coelorum. Vides, o sanctissima mater,
quod Zachariae pro taciturnitatis maxima virtute
apertae januae coeli. Ut ergo et tibi aperiantur, ama
tacere, dilige silere. Legi enim de quodam servo
Dei, quod, ut taciturnitatem disceret, per plures
annos lapidem in ore suo portaverit. Admoneo itaque,
admoneo iterum, ut linguam tuam custodias,
nulli detrahas, nemini maledicas, nulla risum moventia
verba proferas: cogita quam brevis sit ista
vita, et quam misera in comparatione aeternae vitae.
Haec cogitando et linguam tuam refrenando, imitando

eorum actum, quorum superius facta est mentio,
sine dubio ad eorum consortium, et ad eorum gloriam
pervenies. Quoniam autem in animo tuo multum
taciturnitatem inculcare volo, et quia multa
bona opera propter vitium linguae pereunt, ideo
adhuc unam sententiolam de taciturnitate subjungam.
Venit in itinere conversationis suae Evagrius
ad quemdam senem, et dixit ei: Dic mihi, abba,
sermonem, quo salvus fiam. Ille autem dixit ei: Si
vis salvus fieri, quando ad aliquem vadis, non prius
loquaris quam ille te inquirat. Evagrius in hoc sermone
compunctus poenitentiam egit in conspectu senis,
et satisfecit ei dicens: Crede mihi, multos codices
legi, et talem eruditionem nunquam inveni. Et
multum proficiens exivit. Ex his enim verbis, o

sanctissima mater, lucide demonstratur; beata est
illa anima, quae taciturnitatis perfectae habet virtutem.
Dilige hanc virtutem, posside hoc donum, conserva
hanc margaritam. Amandum est ergo silentium,
quia per id humilitas nutritur, lacrymae gloriantur,
ad extremum multa mala per illud declinantur.
CAP. VII.-- De continentia vestitus.
Sciat denique beatitudo tua, o sanctissima mater,
quod in vestimentis sit continentia valde necessaria.
Sunt etiam multi, qui putant, quod appetitus pretiosarum
vestium peccatum non sit. Quod si peccatum
non fuisset, nequaquam Dominus Joannem
de asperitate vestimenti sui laudasset; ait enim turbis: Quid existis in desertum videre? hominem mollibus
vestitum? ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus

regum sunt
[(Luc. VII, 25)]
. Joannes ergo mollibus
vestitus negatur: quia qui mollibus vestiuntur,
magis terreno regi serviunt quam coelesti. Joannes
enim primus Novi Testamenti monachus pilis camelorum
indutus fuisse legitur Si ille, qui in utero
matris sanctificatus fuit, et ideo multum amabilis
atque dilectus exstitit, qui fuit verus propheta, etiam
plus quam propheta, pilis camelorum induitur, nos
qui peccatores et infirmi sumus, quanto magis debemus
vilibus vestibus esse contenti? Nemo namque,
ut ait beatus papa Gregorius, pretiosa vestimenta
non ad inanem gloriam quaerit. Peccatores enim sumus,
et ideo pretiosa vestimenta quaerere non debemus.
Magis vero ornamenta mentis quaerere debemus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.