PL 134, col. 933
De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne
intrare regnum Dei [(Act. XIV, 21)]
. Si igitur per multas
tribulationes intratur in regnum Dei, amandae
sunt tribulationes cum gratiarum actione, a nobis
tolerandae sunt infirmitates, quatenus haeredes regni
coelestis effici mereamur. Peccator enim, qui in hoc
mundo flagellari non meretur, in inferno torquebitur.
Optandum ergo nobis est, o sanctissima mater,
ut in hac, dum vivimus vita, tribulationes et infirmitates
pro Christi amore, et pro remissione peccatorum
nostrorum libenti animo sustineamus. Scire
namque debet dilectio tua, quibus modis Deus hominem
flagellat. Legi enim, quod quinque modis Deus
hominem flagellat. Primo modo flagellat probationem.
Sic flagellatus est Job et Tobias; ad hoc enim
flagellati sunt, ut probati essent et manifesti aliis ob
causam exempli imitandi, ut eorum cognoscentes
impatientiam illos imitari studeamus. Secundo Deus
homines flagellat, ne se extollant in superbia, vel in
securitate ponant, quod ad sanctos specialiter pertinet,
sicut beatus apostolus Paulus de seipso dicit: Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est
mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, ut me
colaphizet
[(II Cor. XII, 7)]
. Qui postquam cognovit,
quod salubre illi fuisset illud flagellum, dixit: Libenter
igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet
in me virtus Christi [(Ibid., 9)]
. Tertio modo Deus
hominem flagellat propter peccatum, sicut paralyticum,
cui dixit: Remittuntur tibi peccata tua [(Matth. IX, 2)]
.
Deinde dixit: Tolle lectum tuum et
vade in domum tuam [(Ibid., 6)]
. Per hoc vero, quod
illi peccata dimisit, et deinde ab infirmitate curavit,
apertissime demonstratur, quod illa infirmitas ei
propter peccatum evenerit. Quarto modo Deus hominem
flagellat, ut sua virtus, vel factorum suorum
meritum demonstretur, sic de caeco nato ipse in
Evangelio Dominus dixit: Neque hic peccavit, neque
parentes ejus, ut caecus nasceretur, sed ut clarificetur
Filius Dei per eum [(Joan. IX, 3)]
. His verbis aperte
demonstrat, quod ideo caecus natus fuerit, ut a Deo
illuminaretur, ac per hoc virtus divinitatis manifestaretur.
Quinto modo Deus homines flagellat, ut
hic incipiant tormentum sustinere, quod postmodum
sine fine sustinebunt, quod solummodo ad malos
pertinet. Sicut Antiochus et Herodes inchoaverunt
pati hic, quod postmodum in inferno passuri erant.
De his scriptum est: Duplici contritione contere eos [(Jer. XVII, 18)]
,
hoe est: in praesenti et futuro. His
quinque modis Deus hominem flagellat. Idcirco vero
incognitum est, quomodo ex his unusquisque flagellatur,
ut unusquisque flagellatus timeat, et emendet,
flendo, quod fecit; quatenus flagellum ei ad profectum
eveniat. Admonenda est ergo beatitudo tua, ut
hos quinque modos, quibus Dominus hominem flagellat,
memoriter discas, quatenus in omni infirmitate
vel in tribulatione semper ante mentis tuae
oculos illos habeas. In his namque meditando flagellum
Domini gratanti animo tolerabis. Firmiter enim
debemus credere, quod nullum peccatum sine vindicta
relinquatur: aut enim hic per poenitentiam,