PL 134, col. 934

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

unusquisque suum peccatum delet, aut Dominus
pie per suum flagellum purgat, aut post mortem igne
purgatorio expiabitur. Quod si his modis peccatum
hominis non fuerit deletum, post hanc vitam in ignem
descendet aeternum. Haec vero nequaquam de tua
debes desperare salute, nequaquam cum desperatis
dicere: multa sunt mala mea, et innumerabilia peccata
mea. Scito pro certo, quod nullus tantum possit
peccare, quantum Dominus valet dimittere:
tantum si poeniteat peccantem, et si ad illum converti
studeat. Et quia sermo se intulit de venia
peccatorum speranda, volo factum Theodosii imperatoris
tibi ad memoriam adducere, per quod
et ad sperandam peccatorum veniam mens tua
sublevetur, et ad lacrymarum fluentiam proferendam

cor tuum compungatur. Cur desperabit aliquis
peccator de venia, si ad Dominum ex toto
corde convertatur, cum supradictus imperator septem
millia occidens lamentando et se reum agnoscendo
veniam intra paucos dies potuit promereri?
Ut igitur manifestissime cognoscere possit sanctitas
tua, quomodo haec gesta sunt, cur videlicet septem
millia hominum occiderit, et qua se occasione reum
agnoverit, et quomodo se humiliaverit, et quomodo
veniam promeruerit, verba historiae Tripartitae hic
per ordinem sunt inserenda: per quae verba in
multis proficere, Domino juvante, poteris virtutibus;
primo in speranda venia peccatorum; quia tantorum
hominum sanguine reus existens facile veniam impetravit.
Deinde in humilitate, quia cum imperator

esset, per praedicationem beati Ambrosii tantum se
humiliavit, ut omnibus peccatoribus se inferiorem
esse cognosceret. Deinde in lacrymis, quia cum ecclesiam
intravit, pavimentum ipsius ecclesiae lacrymis
rigavit. Volo igitur, ut hoc tuae charitati non sit
incognitum, quod nemo simul in se omnia valet
exstinguere vitia. Nam, dum quispiam passionem
libidinis effugerit, in avaritiam incurrit; et, cum
avaritiam declinaverit, invidiae fovea illi praeparatur;
et, si invidiam vicerit, mox vitium furoris et alios
plurimos laqueos ponit inimicus, per quos possit
capere incautum. Non est itaque facile hominibus
vitare universas insidias hostis, sed mens divino
solatio evigilans, divinaque protectione adjuta, argumenta
et machinamenta omnia antiqui hostis destruet.
CAP. XV.-- De speranda venia peccatorum, quamvis innumerabilia sint poenarum tormenta, poenitentiaque Theodosii imperatoris a beato Ambrosio sibi injuncta, causa exempli hic infertur.

Theodosus namque imperator habuit passionem
furoris; sed justo furori immensam crudelitatem
permiscuit, quam rem pro tua humilitate, id est,
ut in supradictis virtutibus ex ejus lectione proficias,
narrare necessarium est. Thessalonica civitas
est grandis et populosa, in qua cum orta fuisset seditio,
quidam ex judicibus ejus lapidati sunt, atque
tracti. Hinc indignatus Theodosius, iracundiae non
refrenavit infirmitatem; sed jussit injustos gladios

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.