PL 134, col. 935

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

super omnes evaginari, et una cum nocentibus innocentes
interimi. Septem etiam millia hominum, sicut
fertur, occisi sunt, non praecedente judicio, sed
tanquam in messibus omnes incisi sunt. Hujusmodi
cladem plenam valde gemitibus audivit Ambrosius,
et cum princeps Mediolanum venisset, et solemniter
in sacrum templum voluisset intrare, occurrit foris
ad januas beatus Ambrosius, et ingredientem his
sermonibus a templi ingressu prohibuit: Nescis, o
imperator, perpetratae necis a te quanta magnitudo,
neque post causam tanti furoris mens tua molem
praesumptionis agnoscit? sed si forte recognitionem
peccati prohibet potestas imperii, decet tamen, ut
ratio vincat potestatem, scienda quippe natura est,
et ejus mortalitas, atque resolutio, et pulvis progenitorum,

ex quo facti, ad quem redigendi sumus.
Non in flore purpureo confidens infirmitates operti
cordis ignorare coaequalium hominum; non est confidendum
in purpura, sed magis consideranda est
conditionis aequalitas. Princeps es, o imperator, conservorum;
unus est enim rex Deus omnium et Creator.
Quibus ergo oculis Domini aspicies templum?
Quibus calcabis pedibus sanctum illius pavimentum?
Quomodo manus extendes, de quibus sanguis injustus
adhuc distillat? Quomodo hujusmodi manibus suscipies
sanctum Domini corpus? Qua praesumptione
ori tuo porrigis poculum sanguinis Domini pretiosi,
dum furore sermonum tantus sanguis sit injuste effusus?
Recede ergo, recede, ne secundo peccato
priorem nequitiam augere contendas. Suscipe vinculum,

quo te omnium Dominus nunc ligavit; est
enim medicina maximae sanitatis. His quoque sermonibus
imperator obediens (erat enim divinis eruditionibus
enutritus), et aperte sciens quae sunt propria
sacerdotum, quae regum, gemens et deflens ad regalia
remeavit; cumque octo mensium continuata
transissent tempora, propinquans erat Salvatoris
nostri nativitas. Imperator autem lamentationibus
assiduis in palatio residens, continuas lacrymas incessabiliter
expendebat. Ingressus autem Rufinus
tunc magister et singularem fiduciam apud principem
habens, et videns eum in lamentatione prostratum
accessit, ut lacrymarum causas requireret. At
ille amarissime ingemiscens et vehementer lacrymas
fundens: Tu, inquit, Rufine, ludis, et mea mala

non sentis; ego autem lamentor et gemo calamitatem
meam; quia servis quidem et mendicantibus
aperta sunt templa Dei, et proprium Dominum licenter
ingredientes exorant; mihi vero ingressus
non est ad eum. Insuper etiam coeli sunt mihi
clausi. Haec singula verba dicens singultibus interrumpebat.
Rufinus vero: Curro, inquit, si tibi placet,
et pontifici precibus persuadeo, ut solvatur vinculum,
quo te ligavit. Ait imperator: Non suadebis
Ambrosio; novi enim decretum illius justum esse,
neque enim reverebitur imperialem potentiam, ut
legem possit praevaricare divinam. Cumque Rufinus
verbis plurimis uteretur, et promitteret Ambrosium
esse flectendum, imperator eum pergere cum festinatione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.