PL 135, col. 40

Historia ecclesiae Remensis (Flodoardus Remensis), J. P. Migne

triumphatoribus sanctis, adipisci promeruit.
Fuere siquidem nonnulli, tam ex clero, quam ex
laicali coetu, constantiae hujus consectatores ac comites,
qui per praesentis tolerantiae participationem,
aeternae beatitudinis cum hoc beatissimo Patre suo
consequi certavere communicationem. Inter quos
Florentius diaconus, et beatus Jocundus exstitisse
clarissimi referuntur; quorum capita Remis post
altare sanctae Dei genitricis Mariae tumulata servantur.
Barbaros igitur de constantia virginis, et profani
speculatoris subitanea mulctatione stupefactos,
expleta caede, sacro mundante cruore, terribilis
omnes horror invasit, quasi coelestes acies dimicantes,
tanti sceleris vindices aspicientes, ipsa quoque
horrendo reboante basilica sonitu. Relictis ergo

passim spoliis, territa Wandalorum agmina, dum
divinam metuunt ultionem, irrevocabiliter per diversa
fugientes, invasam trepidi deserunt civitatem.
Qua diu sic manente solitaria, Christianis qui ad
munitiones montium fugerant, incursiones paganorum
trepidantibus, paganis vero coelestes quos ibi
pertulerant horrores pertimescentibus, sub divina
duntaxat angelicaque custodia, sanctorum servabantur
inibi martyrum corpora; ita ut in noctibus
a longe coelestia cernerentur lumina, et suavissimi
sidereis supernarum soni virtutum choreis dulciter
reboantibus, audirentur a nonnullis carmina. Unde
et coelestis victoriae revelatione confortati tandem
concives, qui ad sepelienda sanctorum corpora, divina
remanserant providentia, cum precum votis ad

urbem regredientes, inaestimabilem suavitatis odorem,
ubi sanctorum decorabantur funera, hauriunt,
gaudioque permiscentes gemitum, lacrymosis Dominum
laudibus magnificant, et ad tumulandum sacra
se praeparantes pignora, congruis ea circa civitatem
locis veneranter recondunt. Beatissimi vero Nicasii
praesulis ac sororis ejus, sacratissima solemniter in
coemeterio sancti Agricolae, templo quondam a Jovino,
Christianissimo Romanae militiae magistro,
longe scilicet ante fundato, magnificeque decorato,
collocant membra, ut appareat, instinctu divinae
procurationis, ad celebritatis istorum dignitatem
magis, quam ad primae praeparatam fuisse conditionis
auctoritatem. Hanc autem basilicam praefatus
vir Jovinus, his versibus, aureo praetitulavit

decore.
Felix militiae sumpsit devota Jovinus
Cingula, virtutum culmen provectus in altum:
Bisque datus meritis equitum, peditumque magister,
Extulit aeternum saeculorum in saecula nomen,
Sed pietate gravi tanta haec praeconia vicit,
Insignesque triumphos relligione dicavit,
Ut quem fama dabat rebus superaret honorem,
Et vitam factis posset sperare perennem.
Conscius hic sancto manantis fonte salutis,
Sedem vivacem moribundis ponere membris,
Corporis hospitium laetus metator adornat,
Reddendos vitae salvari providet artus.
Omnipotens Christus judex venerabilis, atque
Terribilis, pie, longanimis, spes fida precantum,
Nobilis eximios famulis non imputat actus.
Plus justo fidei ac pietatis praemia vincant.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.