PL 135, col. 41
Historia ecclesiae Remensis (Flodoardus Remensis), J. P. Migne
Ubi posteaquam sunt horum deposita sanctorum
martyrum corpora, innumerabilibus eadem Ecclesia
constat miraculorum signis redimita, ut et eorum
meritis ac precibus, multitudo languentium recuperationis
inibi percipiat alacritatem, et exemplis
ipsorum plebs ad coelestem [ C., devota] discat properare
sublimitatem. Meminit hujus barbaricae persecutionis
beatus Hieronymus [(epist. 11)] scribens ad
quamdam adolescentulam viduam Aggerunchiam nobilem,
et exhortans eam de perseverantia viduitatis,
ita memorando inter caetera: « Innumerabiles et
ferocissimae nationes universas Gallias occuparunt.
Quidquid inter Alpes et Pyrenaeum, quod Oceano et
Rheno includitur, Quadus, Wandalus, Sarmata,
Alani, Gepides, Heruli, Saxones, Burgundiones,
Alamanni, et, o lugenda respublica! hostes Pannonii
vastaverunt. Etenim Assur venit cum illis [(Psal.
LXXXII, 9)]
. Magontiacus, nobilis quondam civitas,
capta atque subversa est, et in ecclesia multa millia
hominum trucidata. Wangiones longa obsidione deleti.
Remorum urbs praepotens, Ambiani, Atrabates,
extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetes,
Argentoracus translatae in Germaniam. Aquitaniae,
Novemque populorum Lugdunensis, et Narbonensis
provinciae, praeter paucas urbes, cuncta
populata sunt, quas et ipsas foris gladius, intus
vastat fames, » etc. In praefata denique basilica
beatus Remigius morandi traditur habuisse consuetudinem,
quatenus sanctorum martyrum meritis, ut
erat spiritu semper, ita proximus redderetur et corpore.
Monstratur adhuc aedicula secus altare ubi
secrete Domino vacare, et inspectori summo, beatissimae
speculationis hostias, turbis remotus popularibus,
devotissime consueverat immolare. Istuc
enim intentus his degebat officiis, quando comperto
urbis incendio, cum divinitatis invocatione deproperans,
sanctorum fultus suffragio, lapidibus ecclesiae
graduum deinceps expressa reliquit vestigia.
CAPUT VII. De miraculis ipsius ecclesiae.
Diversis etiam multimoda clarificatione fertur haec
illustrata temporibus aedes. Sed nos unum tantum,
quod nostris fere diebus actum, referentibus nostris
qui interfuere patribus, agnovimus, propalandum
putavimus. Solemnitas hiemali tempore praefatorum
agebatur martyrum quae solito XIX Kal. Januarias
celebrari consuevit. Ad cujus celebritatis vigilias
fratres temperius exsurgentes, custodes ipsius ecclesiae
dormientes, ostia quoque diligenter obserata
reperiunt. Quaeque diutius obterendo pulsantes, dum
neminem responsa dantem deintus accipiunt, domum
presbyteri petunt portamque crebris incutientes ictibus,
et tecta lapidibus verberantes, ubi nullum sibi
qui pandat excitare praevalent templi januam repetunt;
quam sponte patentem reperientes, accensa
luminaria cuncta vident; sed auctorem facti neminem
intus aspiciunt. Sicque post orationem Christo