PL 135, col. 831

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis), J. P. Migne

Joannes subit hinc, qui fulsit in ordine nonus,
Pellitur electus patria quo Sergius urbe,
Romulidumque gregum quidam traduntur abacti.
Conciliis tamen is ternis docuisse refertur
Dogma salutiferum, novitasque aboleta malorum,
Et firmata fides doctrinis tradita Patrum.
Tum sacra consurgunt Benedicti regmina quarti,
Pontificis magni, merito qui nomine tali
Enituit, cunctis ut dapsilis atque benignus.
Huic generis nec non pietatis splendor opimus
Ornat opus cunctum, meditatur jussa Tonantis.
Praetulit hic generale bonum lucro speciali.
Despectas viduas, inopes, vacuosque patronis,
Assidua ut natos proprios bonitate fovebat:
Mercatusque polum, indiguis sua cuncta refudit.
Post quem celsa subit Leo jura, notamine quintus.
Emigrat ante suum quam luna bis impleat orbem.
Christophorus mox sortitus moderamina sedis,
Dimidio ulteriusque parum dispensat in anno.
De Sergio et caeteris ad Leonem septimum.
Sergius inde redit, dudum qui lectus ad arcem
Culminis, exsilio tulerat rapiente repulsam:
Quo profugus latuit septem volventibus annis.
Hinc populi remeans precibus, sacratur honore
Pridem assignato, quo nomine tertius exit
Antistes: Petri eximia quo sede recepto
Praesule gaudet ovans annis septem amplius orbis.
Ipse favens cleri censura in culmine rapto
Falce ferit pervasores. Quo rebus adempto
Humanis in Anastasium sacra concinit aula,
Tertius hoc praesul renitet qui, nomine Romae,
Sedis apostolicae blando moderamine rector,
Sentiat ut Christum veniae sibi munere blandum.
Quando dein summam Petri subit ordine sedem,
Mensibus hanc coluit sex ut denisque diebus
Emeritus Patrum sequitur quoque fata priorum.
Surgit abhinc decimus scandens sacra jura Joannes.
Rexerat ille Ravennatem moderamine plebem.
Inde petitus ad hanc, Romanam percolit arcem
Bis septem qua praenituit paulo amplius annis.
Pontifici hic nostro legat segmenta Seulfo.
Munificisque sacram decorans ornatibus aulam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.