PL 136, col. 171

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

33
expertus, velut in quodam possum libro relegere.
Invenies enim quemlibet nobilium omnibus pene rebus
destitutum, potentia et dignitate (si quam forte
adeptus est) viduatum, penitusque quantum ad
id quod cupiditia dictat, et nobilitas expostulat dejectum,
qui contra tam duram infortunii calamitatem
brachium erigere nitens, nec per se (quia ita sese
natura hujusmodi conatuum habet) aliquid valens,
quempiam, qui quietus, copia arridente, aut in se
subsistere, aut cum grandi quaestus emolumento
alteri valeret servire, dulcisonis blandiloquiorum
illecebris ad se sequendum non dubitet irretire, et
a magno profectu ad immanem defectum deducere.
Sed dum istius poena illius resurrexerit gloria, istius
detrimentis illius creverint commoda; aut penitus

nullam videtis referre condignae retributionis gratiam,
aut si qua fuerit compensatio attributa, parva sit aut
magna, et aliqua discordiae saltem vel levissima subrepserint
divortia, oblitum [ subaudi invenies eum]
amicitiae praeteritae, oblitum tam bonae voluntatis,
ut nullo munere quod solet oculos decipiendo allicere,
sed sola ea, quae fortis est ut mors [(Cant. VIII,
6)] , dilectione suadente, se penitus neglecto, illi
maluerit etiam cum vitae innumeris periculis succurrere,
ut gloriam aut amissam aut potiorem valeret
recuperare, quam suimet curam gerere, et sibi
necessaria, cum adesse potuissent, ad vota captare;
oblitum eorum, quae tunc utrisque inerant, et
crescendo de die in diem adesse poterant, quibusque
quando deceptus est pollebat, illa improperare,

ad quae jam deceptus sui causa decidit, qui commemorat
; oblitum eorum quae illum vidit habuisse,
illa commemorare, quae per se contigit non
habere. 34 Reminiscens namque quod contulit,
obliviscitur quae abstulit; recitans ad quae illum
extulit, tacet a quibus dejecit; tacens decus ipsius
nobilitatis, notam, quam ipse intulit, refert
paupertatis. Hoc tantum nefas, cum ad describendum,
ut est, locum alium, propriumque flagitet tomum:
sufficiat hic vel ex aliquantulo commemoratum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.