PL 136, col. 172
Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
ut exigas [ f. erigas] animum ad cavendum,
si Dominum vis habere propitium.
TIT. XI.-- De mercenario et cliente.
26.
Mercenarius, cliens, sive commendatus
cuilibet es? Audi praecipientem Dominum: Quod tibi
non vis fieri, alii ne feceris [(Tob. IV, 16)]
; quod, ut
quomodo ad te pertineat, demonstrem, hortor ut
sicuti a patrono non vis debito servitii fraudari donativo,
ita caveas ne quando ille a te debito fraudetur
obsequio, ne de te conqueri videatur. Sapiens,
qui dicit: Multi quasi inventionem aestimaverunt foenus,
et praestiterunt molestiam his qui se adjuverant.
Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus
humiliant vocem suam, et in tempore redditionis
postulabit tempus, et loquetur verba taedii et
murmurationum, et tempus causabitur [(Eccli. XXIX,
4, 6)]
. Tempus autem redditionis, quam promisisti,
tempus intellige servitutis, quando manus manibus
junxisti senioris. Cave ergo, ne segniter,
superbe, aut infideliter quod pollicitus es exsequens,
illud beati Job tibi videaris applicare: Vir, inquit, vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri
se liberum natum esse putat
[(Job XI, 12)]
. Liberum
enim te nequaquam natum esse, sententia ejusdem
vales advertere, cum hominem ad laborem ille nasci
dicat apertissime: labor vero magis servituti
quam libertati videtur congruere; unde et quidam
sapiens: Cibaria, inquit, et onus asino, et panis et
disciplina atque opus servo [(Eccli. XXXIII, 25)]
. Hinc
itaque Seneca: « Beneficium, ait, accipere, 35 libertatem
est vendere. » Ne ergo hanc tibi arroges,
quam lucri causa vendidisti libertatem, fac potius
quod Salomon hortatur, nullum scilicet tibi te esse
debere perpendens amiciorem: Fili mi, si spoponderis
pro amico tuo, defixisti ad extraneum manum
tuam. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,
quia incidisti in manus proximi tui: discurre, festina,
suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis,
et non dormitent palpebrae tuae [(Prov. VI, 1-4)]
. Haec
omnia, cum, ut dixi, etiam juxta litteram, salvo