PL 136, col. 173
Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
videlicet intellectu, qui rectoribus Ecclesiae congruit
mystico, etiam pro quovis agere debeas amico,
multo magis agere congruit pro temetipso, duplici
scilicet pro causa, ne et patronus juste causari possit,
debitum te beneficiis non rependisse obsequium,
et cuncta de coelo prospiciens Dominus vindex adsit
secundum Apostolum [(I Thess. IV, 6)] , dum in negotio
dati et accepti te decipere viderit fratrem
tuum. Memento itaque saepissime illius dicentis: Intellige proximum tuum ex temetipso
[(Eccli. XXXI,
18)]
. Itemque: Multi non nequitiae causa non foenerati
sunt, sed quia fraudari gratis timuerunt [(Eccli. XXIX,
10)]
, ut ex temetipso colligas, quia non semper culpa
est patronorum, quod aliquandiu detinent mercedem
mercenariorum, vel quorumlibet sibi commendatorum,
sed agit hoc multoties nequitia, desidia, vel
superbia eorum. Unde qui supra (Seneca) Malignos,
ait, fieri maxime ingrati docent. Hoc itaque prudenter
et sollicite cogitans, quo fidelius atque studiosius
vales, ad serviendum praepara viriliter animum, certus
quia pater ille familias, cujus uterque estis famuli,
afflictionem et laborem tuum de coelis contemplabitur.
Si viderit te a patrono decipi, et arguet
eum, statuens fraudem contra faciem ejus in
tremendo die illius justi examinis. Tu vero si digne
eamdem mercedem non elaboraveris, in supplicio
componere exigeris, ubi scilicet deerit auxilium
fideijussoris, et pretium redemptionis.
TIT. XII.-- De consiliariis.
27.
Consiliarius es? Cave illud propheticum dicentis:
Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum [(Isa. V, 20)]
.
Nam ut vetus sese habet proverbium: Si in clientelam felicis hominis potentisque perveneris,
aut veritas, aut amicitia perdenda est.
Cogita, quia
dicimus Judaeos Christum crucifixisse, cum non ipsi,
sed milites Romani eum crucifixerint, ut intelligas
ei totum criminis pondus incumbere qui consilium
super hoc non dubitavit dare. Unde amplius Caipham
exsecramur, qui dixit: Quia expedit unum hominem
mori pro populo [(Joan. XVIII, 14)]
, quam Pilatum, qui
dixit: Accipite eum vos, et secundum legem vestram
judicate eum [(Ibid. 31)]
. Unde et Apostolus: Non
solum qui faciunt, inquit, sed etiam qui consentiunt
facientibus, digni sunt morte [(Rom. I, 32)]
. Et nota,
quia non ait, qui jubent, aut consiliantur, sed, quod
valde minus est, qui consentiunt, ut intelligas, quam
mortiferum sit perditionis consilium, cum tam noxius
sit etiam ipse consensus. Qui enim, ut ait Seneca,
succurrere perituro potest, cum non succurrit,
occidit. Contra hodie agitur; mavult enim quis
aliquem invenire morigerum, quam amicum. Amicus 36
autem, ut ait Gregorius, dicitur animae custos.
Invenitur vero hodie major numerus eorum, qui dicunt videntibus, nolite videre, et aspicientibus,
nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt: loquimini