PL 136, col. 690

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

velocissime festinent; ne si dum possunt, non volunt,
dum voluerint, non possint. Quod tamen si
fecerint, antiquum illum adversarium absque dubio
contra se concitabunt, qui totis contra eos sese statim
exerens viribus, conabitur eos vitiis implicare
prioribus. Omnis autem, sicut ait Apostolus, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet
[(I Cor.
IX, 25)]
. Luctaturi igitur contra tam atrocem, crudelem
callidumque tyrannum, quoniam quidem isti
nobis ad hoc cum Dei adjutorio actitandum generaliter
ac specialiter delegati sunt potissimum dies,
abstineamus nos ab omnibus, quae illum fortiorem,
nos imbecilliores omnino efficiunt. Quae sint
autem ipsa, Apostolus melius dicat: Obsecro vos,
inquit, tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a

carnalibus desideriis, quae militant adversus animam [(I Petr. II, 11)]
.
Ecce quid nos imbecilles, quid illum
efficiat fortem: carnalia utique desideria,
a quibus dum non abstinemus, animas nostras expugnabiles
facimus. Cum enim nemo nisi alicui militet,
et hic expressius, cui carnalia militent desideria,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.