PL 136, col. 689

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

1.
Hortor et admoneo vos mecum, si qui in hac mihi
estis plebe consimiles, ut aurem cordis prophetico
adhibentes consilio dicentis: Redite, praevaricatores
ad cor [(Isai. XLVIII, 6)]
, cogitet unusquisque nostrum,
quare creatus, quare natus, quare renatus, 578
quo pretio, et quare redemptus. Utrumnam debitas
gratias retulerit Creatori, factori et Redemptori
suo, et ejus, ut dignum fuerat, saluberrimis obedierit
praeceptis. Quod si in hoc se non invenit, ut
optarem, culpabilem; factori, Redemptori, et protectori
gratias referens suo, non sibi illud superbe
attribuens, humiliter gaudeat, et ab ipso finem in
talibus bonum indesinenter exoptet, et ne praevaricator

unquam juste vocetur, indesinenter exposcat.
2.
Qui vero secus egerunt, ne sese desperent admoneo,
sed reminiscentes misericordiae Dei super
peccatores innumerabilium exemplorum, converti a
suis pravitatibus, dum sani sunt et 579 incolumes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.