PL 136, col. 697

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

mutuo sibi suffragantur ita solamine, ut jejunium
eleemosynae et oratio; eleemosynas oratio et jejunium;
orationem eleemosynae et jejunium perferant
ad remuneratorem facientium, si tamen sinceriter
peragantur, absque dubio Deum; hoc vero nisi se
invicem adjuvent incessanter suffragio, unum quodlibet
eorum duobus aliis destitutum, placare, ut veremur,
tria omnia requirentem justum omnino non
valent judicem, ac perfectae bonitatis amantissimum
Deum.
12.
Cum vero ita sit, ut et de orationibus, quae
nostrum movent animum, minime sileamus; nobiscum
reprehendere non cessamus pariter eosdem,
quibus Jacobus ait apostolus: Petitis, et non accipitis,
eo quod male petatis [(Jac. IV, 3)]
. Male namque

petit, qui non petit quod Dominus praecipit, sed
quod potius interdicit. Ille namque desiderare et
petere nos jubet coelestia, nos contra et 586 desideramus
et optamus terrena; ille orare pro persequentibus
et calumniantibus, nos e diverso contra
persequentes et calumniantes exsecrabiles fundimus
preces. Quale autem est illud, quod quidam noctibus
psalmodiis et orationibus instant, diebus vero
detractionibus, praviloquiis, otiositati et desidiae
vacant, cum nox potius quieti, dies sit concessa
labori; quod, remur, optime noverat ille, qui postquam
dixerat: Media nocte surgebam ad confitendum
tibi [(Psal. CXVIII 62)]
; et: In matutinis meditabor in
te [(Psal. LXII, 7)]
; duas videlicet tantum nocti consecrans
horas, septies, ait, in die laudem dixi tibi
[(Psal. CXVIII, 164)] .
Nos vero, fratres, quidquid perperam
agitur, cum Dei adjutorio devitantes, atque
apostolici illius non immemores: Sive vigilemus,
sive dormiamus, simul cum Christo vivamus [(I Thess.
V, 10)]
, in noctibus extollamus manus, id est, opera
nostra, in sancta, et benedicamus Domino [(Psal.
CXXXIII, 2)] : post quietem vero surgentes, ut juxta
eumdem Apostolum, et jam silentes sine intermissione
nos orare debere credamus, illius dicentis
omnimodis recordemur: Qui avertit aurem suam ne
audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis [(Prov.
XXVIII, 9)]
. At contra veri adoratores adorabunt
Patrem in spiritu et veritate, Dominica nobis dicitur
voce [(Joan. IV, 23)] . Petamus quoque a Deo non
quod nos prohibet cupere, sed quod imperat desiderare,

ut nobis respondere dignetur quod Salomoni
sapientiam postulanti respondit [(III Reg. III, 11)] .
Cui nimirum responso illud Evangelium concinit: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec
omnia,
id est corpori necessaria, adjicientur vobis [(Luc. XII, 31)]
.
13.
Quales autem, quam exaudibiles illorum sunt
preces, qui tempore orationis, ut ita dicamus, omnia
peragrantes, furtum etiam plerumque, latrocinia,
homicidia, adulteria, fornicationum etiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.