PL 136, col. 698

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

multimoda genera, et his similia meditantes quamplurima,
neque Dei, quem rogare videntur, neque
illius rei, pro qua rogant, ullo modo recordantur:
quid, quaeso, rogant? quem rogant? pro quo rogant?
14.
Verum quia daemonum hoc agitur insidiis,
invidentium utique profectui orationis, cum et curae
saeculares, et quae saepius videmus, loquimur, audimus,
ad hoc nimium impediant faciendum; praeter
alia (faciendum est) nobis quod caecus ille in
Evangelio legitur fecisse: quem cum praetereuntes
increparent ut taceret, multo magis clamabat: Fili
Dei, miserere mei [(Marc. X, 48)]
. Os sane nostrum
(verissime veracissimi in hoc utamur sermone) tanto
minus exauditur in prece, quanto magis inquinatur

turpi locutione.
15.
De orationibus itaque quoniam quidem satis
pro tempore diximus, ad eleemosynas veniamus.
Eleemosyna cum a misericordia vocabulum trahere
videatur, nulla congruentius principatum in
ordine, ut nobis videtur, potest habere, quam illa,
de qua Sapiens admonet ita: Fili, miserere animae
tuae placens Deo [(Eccli. XXX, 24)]
: ut videlicet 587
illud nobismetipsis primitus misericordiae impendamus,
ut quae Deo placent, agere satagamus: et quia
proximum sicut nosmetipsos diligere jubemur, eumdem
recto consilio, ubi commodum visum fuerit,
sive arguendo, sive obsecrando, sive increpando, in
viam Domini dirigamus; corporis si indiget necessariis,
de justis laboribus nostris illi secundum

quod possumus praebeamus. Scriptum quippe tenemus: Qui offert sacrificium ex substantia pauperis,
sic est quasi qui victimat filium in conspectu patris
sui
[(Eccli. XXXIV, 24)]
. Hoc vero facientes, illius Domini
recordemur: Cum facis prandium aut coenam,
noli vocare divites, quia habent retribuere tibi; sed
voca pauperes, et retribuetur tibi in resurrectione
justorum [(Luc. XIV, 12-14)]
. Quamvis nemo in ea re
sit dives, in qua solatio indiget; ac per hoc quod illi
largimur, non diviti, sed conferimus indigenti, tantum
pro Dei reverentia, et pro Christi hoc faciamus
amore, illius utique ducti auctoritate praecepti: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis
similiter
[(Matth. VII, 12)]
. Quod enim de mammona

iniquitatis amicos nobis facere suademur [(Luc. XXI,
9)] , non propterea dicitur, ut uni auferamus quod
alteri tribuamus, cum juxta Augustinum, melius sit
nulli dare, quam alicui tollere; sed ut noverimus,
quia divitiae cum omni sint saeculo communiter datae,
a nullo congregari sine avaritiae malo valent ullo
modo. Omnis enim, ait Hieronymus, dives, aut iniquus,
aut iniqui est haeres. Et quia Psalmistae dicitur
voce: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem [(Psal. XL, 2)]
;
demus operam ut qui plus
indiget, plus utique accipiat; qui minus, similiter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.