PL 136, col. 699
Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
minus. Et quia hoc quoque nobis praecipitur, tribuamus
potius bono quam malo, si tamen eos valemus
discernere; si non, sequamur dicentem: Ne eligas cui miserearis.
Caveamus etiam, ne quem
exasperemus importunius licet rogantem: Hilarem
enim datorem diligit Deus [(II Cor. IX, 7)]
. Et quia,
beatus, ut ait Ambrosius, bonorum exhibitio saepe
per moram contraxit offensam, praebeamus solliciti
aurem dicenti: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere,
et cras dabo tibi, cum statim possis dare [(Prov.
III, 28)]
. In his vero omnibus hoc attendamus, ut
non pro inani gloria, sed pro Dei jussione, et communis
naturae consideratione, bonum quod facimus,
agere studeamus, Domino ita jubente: Te autem
faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quod faciet
dextera tua [(Matth. VI, 3)]
. Quanquam et hoc dicto
praecipi possit videri, ut in nostra eleemosyna nil
possit inveniri, quod de sinistro opere, id est, de
injusto sit acquisitum labore: sequitur magis
ostentationem innuat hoc dicto notari. Ut sit,
inquiens, eleemosyna tua in abscondito, et Pater
tuus qui videt in abscondito, reddet tibi [(Ibid., 4)]
.
Dicente quoque Apostolo: Qui parce seminat, parce
et metet [(II Cor. IX, 6)]
; et quia sicut aqua exstinguit
ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum [(Eccli. III,
33)]
; consideremus, maximo igni injecta modica
quid faciat 588 aqua. Ad quam considerationem
non modice valet consilium, quod Tobias aequivoco
praebuit filio: Fili, inquiens, si multum tibi fuerit,
abundanter tribue; si parum, etiam ipsum libenter
impertiri stude [(Tob. IV, 9)]
. Nihil enim Deo charius
bona voluntate, cum et calix aquae frigidae cum bona
voluntate largitus remunerationis mercede non
careat, ut ipse ait in Evangelio Dominus [(Matth. X,
42)] . Cui canit Psalmista devotus: In me sunt, Deus,
vota tua [(Psal. LV, 13)]
, id est, voluntas, quam tibi
cuncta cernenti offero bonam. Quocirca si tam pauper
est quis, ut nihil penitus quod tribuat habeat;
semetipsum si tribuat, sibi sufficere credat. Dictum
est enim: Omni petenti te tribue [(Luc. VI, 30)]
, id
est, et cui tribuis, et cui non tribuis, te tribue.
Verbi gratia, rogat aliquis sibi tribui panem, et non
habes quem tribuas panem; tribue te, id est, tuam
bonam voluntatem qua utique tribueres illi, si habuisses,
libentissime panem; et quia sermo bonus
super datum optimum [(Eccli. XVIII, 17)]
, enitere pro
viribus, ut si deest manui, quem porrigas, cibus,
sermo linguae non desit, quem respondeas, bonus.
16.
Quia vero omnia haec sine charitate, mirabile
dictu! exhibita, nihil teste proderunt Apostolo,
qui ait: Si distribuero in cibos pauperum omnes
facultates meas, et si tradidero corpus meum ita
ut ardeat: charitatem autem non habuero, nihil mihi