PL 136, col. 705
Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
legimus ita, Peccasti, quiesce [(Eccli. XXI, 1)]
. Nostrorum
cujusdam perlepidam ei concinentem recolamus
pariter istiusmodi sententiam: Noli esse malorum factor,
et eris occisor, utique malorum factorum; illiusque
non immemores: Fili, inquit, ne adjicias peccatum
super peccatum, dicens: Misericordia Dei magna
est [(Eccli. V, 5)]
; et quod sequitur cogitantes
non adeo despiciamus, ut precibus ad placandum
illum compositis, et tam pravis ut usque nunc jejuniis,
orationibus, eleemosynis, et rationi contrariis
vigiliis, nos eum, qui invisibilis omnibus penetrat
suo universa intuitu, deludere posse credamus. Sed
si volumus ei placere, sicut praecepit, studeamus illi
servire, ut peccatorum remissionem accipere, et
gratiam ipsius mereamur recuperare ipsius solummodo
pietate, quam perdidimus arbitrii nostri merito
libertate.
29.
Finem sane loquendi cum hic nobis putavissemus
occurrere, occurrit econtrario non silere
valendi omnimodis ratio. Haeresis namque ex
antiquis quaedam hic apud nos, cum exhausta ubique
crederetur, consopita potius apparuit, quam mutuato
a Graecitate vocabulo Anthropomorphitarum etiam
Latinitas appellare consuevit. Nudius enim tertius
quidam nostratium retulit nobis presbyteros Vicentinae
dioecesis, nostros utique vicinos, putare corporeum
Deum esse; hac siquidem occasione inductos,
quod in Scripturis legatur: Oculi Domini
super justos, et aures ejus in preces eorum [(Psal.
XXXIII, 16)]
; et: Manus tuae fecerunt me (Job X,
8); et: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram [(Gen. I, 26)]
; cum utique haec similitudo,
vel dissimilitudo, non ad corpus, sed ad
solam pertineat animam, quae est utique spiritus,
quanquam circumscriptus et comprehensibilis spiritus,
et hujuscemodi in Scripturis alia [ subaudi
legantur], non intelligentes stultissimi, quod tam
inexcogitabilis, tam inscrutabilis, tam ineffabilis,
tam incomprehensibilis est Deus, ut nihil proprium
effari de eo humanae locutionis valeat usus.
30.
Quis enim audeat solummodo cogitare (ut
hoc unum proferamus de multis) quod per naturam
Christus fuerit vermis aut scarabeus? Et tamen
per quamdam similitudinem ipse de se, quamvis
figuraliter loquens, veraciter dicit: Ego autem sum
vermis, et non homo [(Psal. XXI, 7)]
; et per prophetam: Scarabeus de ligno clamabit
[(Habac. II, 11 ex
LXX)]
. Quod cum nos non modice permovisset,
proh nefas! nobis commisso gregi eamdem
adeo comperimus perfidiam inhaesisse, ut facto de
periculo in populo sermone, et spiritum esse Deum,
incorporeum, 594 invisibilem, intractabilem,
et inaestimabilem, Scripturarum testimoniis approbato,