PL 136, col. 706

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

quidam, heu dolor! nostrorum murmurando
dicerent etiam sacerdotum: Quid modo faciemus?
Usque nunc aliquid visum est nobis de Deo scire;
modo videtur nobis quod nihil omnino sit Deus, si
caput non habet, oculos non habet, aures non habet,
manus non habet, pedes non habet. Ad quod uni
eorum istud praebemus responsum: Stolidissime ergone
anima tua, vel mea nil tibi esse videtur pro eo
quod eam videre non vales? Quale vero caput habet
anima tua, quas manus, quos pedes, quae alia membra?
Monstra mihi saltem si vales colorem ejus; si
non vales, ego ejus tibi demonstro valentiam. Statue
mihi hic duo corpora, unum cum anima, aliud sine
anima. Quod ex illis duobus videbit, audiet, loquetur,
ambulabit? illud quod est cum anima, an illud in

quo non est anima? Non dubium, quin illud quod habet
animam, respondebis. Ego econtra: Quare non illud
quod animam non habet? nimirum quia deest illi ipsa
vis, ipsa potestas, ipsum inaestimabiliter melius
atque validius, quod illud regebat, ut aliquid faceret,
sine quo nihil omnino facere poterat: nihil
enim esse visibilium, quod non ab invisibili regatur,
ratio docet.
31.
Ecce invisibilis anima quam potentior sit,
quam visibile corpus. De ipsa vita animae quid tibi
videtur? Nonne ipsa invisibilior multum, quam ipsa
est anima? Quid autem ipsa valeret anima, imo quid
ipsa esset anima sine vita? Absque dubio nihil: legitur
enim ita: Factus est primus Adam in anima vivente,
secundus in spiritu vivificante [(I Cor. XV, 45)]
. Si ergo

anima, quae utique spiritus est, tantum valentior est
corpore, ut sine illa se saltem non possit movere;
vita vero animae, quae utique invisibilior est, tantum
potentior anima, ut sine illa saltem possit nec esse
spiritus vivificans, qui utique Deus est; et quo Deus
invisibilior, eo omnibus interior adeo spiritus, si
regulariter ita dici valeret, invisibilissimus omnium
spirituum spritus, et spiritus spiritissimus omnium
appellari possit spirituum: et quo omnibus
spiritibus invisibilior, eo omnibus interior; et quo
interior, eo magis credendus omnium rector, inspirator,
motor, vivificator spirituum, sicut anima
omnium corporum, imo sicut vita omnium viventium,
et tanto praestantius, quanto ineffabilius atque
potentius.

32.
Sicut enim anima nihil esset si non esset
vita, ita omnis creatura sive visibilis, sive invisibilis,
sive corporea, sive incorporea, nihil omnino
esset, si non esset Deus omnia utique, ut ita dicatur,
animans, sicut vivificans Spiritus, qui quo
omnibus interior, eo est invisibilior; sicut et
spiritus in corporibus eo interior, quo invisibilior,
eo invisibilior, quo usque ad ineffabilitatem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.