PL 136, col. 708

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

tunc eum quasi ex parte videmus, cum a
nemine videri eum posse non ignoramus.
34.
Consideravimus, inquiunt, et non erat aspectus, 596
unde nec reputavimus eum [(Isai. LIII, 3)]
. Quod
quidem illi tui complices de incarnata pro nobis Dei
sapientia leguntur dixisse: tu vero insanius de tota
Trinitate, imitatus utique eos, qui dum Moyses tardaret
in Sinai monte, dixerunt ad Aaron fratrem
ejus: Fac nobis deos qui praecedant nos; Moysi enim
nescimus quid contigerit [(Exod. XXXII, 1)]
. Ita et tu
cum te fastidisset de Aegypto, id est, de tenebris
ignorantiae ad lumen cognitionis invisibilis Dei adduci;
quoquomodo idola tibi in corde coepisti stultissime
fabricare, immensitatisque Dei oblitus,
magnum quemdam quasi regem in throno aureo

videlicet sedentem depingere, militiam angelorum
quasi quosdam homines alatos, ut in parietibus soles
videre, vestibus albis indutos ei assistere; cum et
illi spiritus sint, et pro sua natura invisibiles,
et cum hominibus apparent, non in sua natura, sed
in specie, quam illis Deus aut ex isto aere corporeo
licet tenuissimo dare vult, aut unde vult, aut si ei,
ut [ subaudi placuit.] in primordio omnigenae creationis,
placet, ex nihilo, uti videri corporalibus
oculis possint, apparent, vocemque ex aere eodem
aereis, ut ita dicatur, ipsi labiis et faucibus ac gutture
nobis incomprehensibiliter, sed tamen his,
quibus divinitus hoc videre, vel audire conceditur,
cognoscibiliter reddunt.
35.
Secunda, inquiunt, feria Michael archangelus

Deo missam celebrat. O caeca dementia!
Quae tibi enim videtur causa, quae apud nos primam
vel secundam facit feriam? nonne solis ortus et ejus
occubitus? Et quis est sol alius in coelo, nisi Sol
justitiae, cum Patre et Spiritu sancto, Christus?
An adeo insanis, ut putes noctem esse in coelo,
cujus illuminatio crastinam faciat diem? Quomodo
ergo lux illic aeterna, si obscuritas eam interpolat
ulla? In quali templo canit sanctus Michael missam,
cum Joannes in Apocalypsi dicat: Templum non vidi
in ea? [(Apoc. XXI, 22.)] Dominus, ait, in templo
sancto suo: Dominus in coelo [(Psal. X, 15)]
. Vis de
illo templo tibi quod nunc cordi occurrit, respondeam?
Dominus in utero matris virginis non relicto

Patre in coelo, uno utique eodemque momento et in
coelo, et in Virginis utero: sed in coelo intemporaliter,
in matre ex tempore: Sedes super thronum,
ais, dicit Psalmista, qui judicas aequitatem [(Psal.
IX, 6)]
. Nos quoque qui sedes super cherubim. [(Psal.
LXXIX, 2)]
saepe cantavimus; et intelliximus cherubim
plenitudinem scientiae interpretari, et quod
thronum hoc, hoc idem cherubim appellari, hoc est,
angelicum spiritum, imo legiones utraque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.