PL 136, col. 709
Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
haec angelorum. Super quem autem angelorum non
sedet Dominus, cum et de anima justi legatur, quod
sedes sit sapientiae, sapientia vero Dei Patris Deus
Filius sit? Quo vero sedet sapientia sine eo, cujus
est sapientia?
36.
Verum quia haereticum hoc proprium est,
ut confutari oppido, vinci vero non leviter 597
valeant; tota ista allegatione, non quid sit Deus,
sed quid non sit, si possimus persuadere, id est,
quod nec corporeus, nec visibilis, nec aestimabilis
sit, utpote spiritus spirituum, invisibilissimus
omnium spirituum; confutatos veritatis inimicos
gaudeamus. Vos autem, o filii, quibus loquimur, hoc
admonemus, ut abjectis hujusmodi nugis atque
mendaciis, illius monentis non immemores; Altiora
te ne quaesieris, et profundiora te ne scrutatus fueris [(Eccli. III, 22)]
,
multi enim sunt, qui, dum discipuli
fieri dedignantur veritatis, magistri fiunt erroris,
non intelligentes scilicet, neque quae loquuntur, neque
de quibus affirmant [(I Tim. I, 7)] , ad illum magni
consilii Angelum vos conferatis, qui ait: Ego
sum via, veritas et vita [(Joan. XIV, 6)]
; et: Nemo venit
ad Patrem, nisi per me [(Ibid.)]
: consequenter enim
nec ad Spiritum sanctum. Ipse enim, cum Philippo
respondisset roganti ut ostenderet illis Patrem,
respondit: Qui me vidit, utique interioribus illis
oculis, quibus Deus potest utcunque videri: Beati
enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
,
vidit et Patrem [(Joan. XIV, 9)]
, et adjecit: Non credis, quia ego in Patre et Pater in me est?
(Ibid.,
10.) Quod totum nisi ad invisibilem deitatem Patris
et Filii referas, stare non potest. Non enim qui
vidit in carne, quam pro nobis assumpsit, Filium,
consequenter vidit et Patrem. Alioquin et Judaei
persequentes illum vidissent, quibus voce Dominica
dicitur: Neque me scitis, neque Patrem meum. Si me
sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis [(Joan. VIII,
19)]
, id est, si invisibilem et incorpoream divinitatem
meam in me latentem agnovissetis, et cor mundum
ad hanc contemplandam habuissetis; consequenter
et Patrem meum in me manentem, et in Patre sciretis.
Ipse ergo, qui hujusmodi introductione nos
cognoscere fecit, quod Pater ipse, idemque qui hoc
dicebat Filius et Spiritus sanctus, unus esset Deus: Euntes,
ait, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et
Filii, et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
ipse, inquam,
qui carneis labiis ab interiore Deo motis hoc
discipulis praecepit, ipse nobis dicat quid sit Deus. Spiritus,
inquit, est Deus [(Joan. IV, 24)]
; et post resurrectionem
dubitantibus apostolis ait: Palpate
et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet,
sicut me videtis habere [(Luc. XXIV, 39)]
.
37.
Si ergo carnem et ossa non habet spiritus;
unde caput habet, quod utique ex carne et ossibus
constat? Unde manus, unde brachia, postremo unde
labia, unde linguam, unde guttur, unde pulmones,
unde illi sunt arteriae, unde palati concavitas, unde
quatuor anteriores dentes, quibus proculdubio