PL 137, col. 102

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

roseoque rubore venustum, ita ut quodam modo
septennis pueri vultum praetendere videretur, in
quo jam quaedam resurrectionis gloria per ostensionem
mutatae carnis apparuit. Jam vero dici non potest,
quanta ad exsequias ejus hominum multitudo
convenerit. Undique certatim ex vicinis oppidis et
castellis simul in unum divites et pauperes, ultimum
vale pastori suo dicturi confluxerant. Omnes cum
dolore et amaro animo sequebantur feretrum, incomparabili
thesauro pretiosum, sacrosanctis Evangeliis
et crucibus armatum, palliorum velamentis
ornatum, accensis luminaribus et hymnis coelestibus
atque psalmorum concentibus hinc inde vallatum.
Quibus sequenti die Wintoniam ingredientibus
obviam corpori tota simul civitas unanimiter occurrit.

Hinc ejulantes turbas conspiceres monachorum;
inde pallida agmina virginum; hinc audires in
excelso voces psallentium clericorum; inde gemitum
flentium pauperum, et ululatum vociferantium egenorum,
qui pastoris sui praesentia se privari non
sustinentes, dabant infinitos lacrymarum clamores
ad coelum. Perductus est ergo vir Dei cum coelestibus
exsequiis in ecclesiam beatorum apostolorum
Petri et Pauli ad sedem suam episcopalem, et expletis
vigiliarum missarumque solemniis, sepultus est
in crypta ad australem plagam sancti altaris, ubi
eum requiescere debere, sicut ipse vobis retulit,
olim sibi coelitus ostensum est.
CAP. XLII.--
Anno duodecimo post obitum gloriosi
pontificis Adelwoldi, placuit supernae dispensationi

illum per coelestia signa revelari, ejusque ossa
de sepulcri munimine levari, ut lucerna quae ad tempus
sub modio latebat, super candelabrum poneretur,
quatenus luceret omnibus qui in domo sunt. Est
enim civitas quaedam modica, commerciis abunde
referta, quae solito Weallingaford appellatur, in qua
vir strenuus quidam morabatur, cui nomen erat
Elehelmus qui casu lumen amittens oculorum, caecitatem
multis perpessus est annis. Huic in somnis
tempore gallicinii sanctus Adelwoldus antistes astitit,
eumque ut maturius Wintoniam pergeret, et ad
ejus tumbam gratia recipiendi visus accederet admonuit,
dicens: « Idcirco te in statu tuo recubantem
visito, et quae tibi ventura sunt praenuntio, ut
per tuae salutis signum manifestetur, quia me oportet

levari de tumulo in quo jaceo. » Qui haec audiens,
et vocem secum loquentis agnoscens, sancto
Patri gratias egit, quod eum visitare dignaretur; et
quia ubi sepultus esset, penitus ignoravit, qualiter
sepulcrum ejus scire et adire potuisset diligenter inquisivit:
cui protinus vir Dei nomen alumni et monachi
sui innotuit, cujus hactenus homo ille nescius
exstitit, eique dixit: « Cum festinus Wintoniam
perveneris, et Veteris coenobii ecclesiam intraveris,
accersiri fac ad te monachum quemdam
Wlesfanum, cognomento Cantorem. Hic cum ex
ore tuo verba meae legationis audierit, te mox indubitanter
ad meum perducet tumulum, ubique recipies
lumen oculorum tuorum. » Qui multa? credulus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.