PL 137, col. 103

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

vir ille verbis et promissionibus sacri pontificis,
Wintoniam citius adiit, ecclesiam intravit, fratrem
praedictum accersivit, accersitumque postulavit, ut
missatica beati Patris impleret, narrans ei et cunctis
astantibus ordinem visionis. Erat enim vespera,
in qua nativitas sacratissimae Dei genitricis et perpetuae
virginis Mariae, per totum mundum solemniter
et dignissime celebratur. Ille vero frater admirans,
inter spem et timorem se medium posuit, et
vicino obedientiae pede jussis sancti pontificis humiliter
obtemperans, ad antrum sarcophagi perduxit
caecum, qui pernox ibidem in oratione permansit, et
mane facto jam amplius ductore non indigens, ad
propria cum gaudio reversus est videns, corde et
animo Dominum benedicens.
CAP. X
LIII.--Haec revelatio longe lateque divulgata
est, quae tam evidenti miraculo fuerat comprobata.
Exinde famulus Christi praedicto fratri Wlfstano,
et plerisque aliis per nocturnam visionem manifestus
apparuit, illisque per haec et haec indicia
aperuit, quia supernae complaceret voluntati eum de
tumulo transferri, et digne in ecclesia collocari. Venerandus
ergo pontifex Elfeagus successor ejus animo
sagaci talia secum pertractans, humillimas alacri
corde omnipotenti Christo gratias reddidit, eo
quod suo tempore dignaretur coelestibus signis sanctum
suum mirificare. Nec mora; fratrum cleri,
plebisque multitudine congregata, reliquias sancti
praesulis Adelwoldi sub die quarta Iduum Septembrium
honorifice transtulit, easque in choro ecclesiae

collocavit: ubi in magna veneratione habentur
usque in praesentem diem, ubi etiam nobis intuentibus
coelestia sunt perpetrata miracula, e quibus
duo breviter ad firmitatis indicium perstrinximus.
CAP. XLIV.--
Erat eo tempore in Wentana
urbe puella quaedam parvula, cujusdam Adelwardi
domestici filia, quae nimis infirmabatur, et usque ad
mortem pene torquebatur. Haec a matre deducta
ad viri Dei tumulum, obdormivit paululum. Protinus
evigilans sana surrexit, et gaudens cum genitrice
domum rediit.
CAP. XLV.--
Puer etiam quidam parvulus, Aelffini
cujusdam mansueti et modesti viri filius, in ipsa
infantia lumine est privatus, et maternis ulnis ad
venerandi Patris Adelwoldi sepulcrum perductus.

Mirum dictu, mox caligo caecitatis abscessit, et oculos
pueri veniens splendor lucis aperuit, omni populo
congaudente, et tota devotione Christo, qui
cuncta potest, fideliter gratias agente.
CAP. XLVI.--
Nec silentio praetereundum est,
quod praedictus sancti viri successor Elfagus antistes,
quemdam furem pro multiplici reatu flagellis
caesum, mitti jussit in cippum acrioribus suppliciis
cruciandum. Cumque diu sic in poenis jacuisset
damnatus, quadam nocte venit ad eum in visione
sanctus Dei pontifex Adelwoldus, et ait illi: « Miser,
cur tanto tempore sic in trunco jaces extensus? »
At ille recognoscens sanctum virum, quem saepe viderat
in vita mortali, respondit: « Dignas, domine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.