PL 137, col. 110

Epistola ad Elfegum Wentanum (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

Et benedixerunt omnia corda Deum.
Omnibus expletis tandem solemniter hymnis
Quos in honore Dei vox sonuit populi,
Unusquisque suas alacer repedavit ad oras,
In Domino gaudens pectore et ore canens.
Nunquam tanta fuit talisque dicatio templi
In tota Anglorum gente patrata reor:
Qualis erat Wenta celebrata potenter in urbe,
In sancti Petri coenobio Veteri.
Quod Deus omnipotens sic protegat immaculatum
Ut juge dignetur ipse habitare in eo:
Et quicunque humiles hoc ingrediuntur asylum,
Exsultent plenae participes veniae.
His super Antistes sacro spiramine plenus
Adhibuit Domino plurima vota suo.
Nam fundamen ovans a cardine jecit eorum
Porticus ut staret aedificata Deo.
Erexitque novum jacto fundamine templum:
Ne tamen expleret raptus ab orbe fuit,
Pro meritis superam digne translatus in aulam,
Quorum multiplices nec numerantur opes:
Altithronum primo quibus exhilaravit ab aevo,
Donec Christo animam redderet ipse suam.
Vestra cui statim successit in arce potestas,
Et coeptum vigili pectore struxit opus:
Insuper occultas studuistis et addere cryptas,
Quas sic Daedaleum struxerat ingenium:
Quisquis ut ignotus veniens intraverit illas,
Nesciat unde meat, quove pedem referat.
Sunt quibus occultae latitant quae hinc inde latebrae,
Quarum tecta patent, intus et antra latent,
Introitus quarum stat apertus, et exitus harum:
Quas homo qui ignorat luce carere putat.
Nocte sub obscura quae stare videntur et umbrae:
Sed tamen occulti lumina solis habent.
Cujus in exortu cum spicula prima resultant,
Lucifer ingrediens spargit ubique jubar:
Et penetrat cunctas lucis splendore cavernas,
Donec in Hesperium sol ruat Oceanum.
Machina stat quarum, sacram supportat et aram,
Sanctorumque pias ordine reliquias,
Multiplicique modo manet utile culmen earum,
Exteriora gerens, interiora tegens.
Talia et auxistis hic organa, qualia nusquam
Cernuntur, gemino constabilita solo.
Bisseni supra sociantur in ordine folles,
Inferiusque jacent quatuor atque decem.
Flatibus alternis spiracula maxima reddunt,
Quos agitant validi septuaginta viri.
Brachia versantes multo et sudore madentes,
Certatimque suos quique monent socios:
Viribus ut totis impellant flamina sursum,
Et rugiat pleno capsa referta sinu:
Sola quadringentas quae sustinet ordine musas,
Quas manus organici temperat ingenii.
Has aperit clausas, iterumque has claudit apertas,
Exigit ut varii certa camoena soni.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.