PL 137, col. 376
De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne
Tam modicum sumptu, tam perfacile atque paratum,
Tam sublime tamen quod totam habeat Deitatem.
Sufficit hoc solum mundi purgare piaclum.
Hinc placet hoc munus quod fit de pluribus unum,
Corpus huic capiti, caput inde cohaeret et illi;
Hoc genus, hoc unum placet, hoc durabit in aevum.
Hoc facile est, nitidum, simplex, Deitateque plenum.
INCIPIUNT VERSUS PASCHASII RADBERTI AD PLACIDIUM DISCIPULUM.
[( Vide inter Opera Paschasii Radberti. )]
CAP. I.-- Quod humana infirmitas non facile debeat divina discutere, ex libro beati Hilarii episcopi et confessoris De Trinitate.
Vetat beatus Apostolus Timotheo discipulo genealogiae
eloquia tractari, et fabulam interminatae quaestionis
attingi. Aedificationem vero Dei in fide esse,
ut humanae verecundiae modum fideli omnipotentiae
Dei religione concludat. Neque se infirmitas nostra
ad perspicienda ea quae perspiciendi naturam non
habent extendat. Quod si contuentibus solis claritatem
virtus intenti luminis obstupescit, ut si quando
causam radiantis lucis solertius acies curiosae contemplationis
inquirat, usque ad emortuum videndi
sensum oculorum natura revocetur, accidatque nitendo
magis videre, ne videas. Quid nobis in Dei
rebus et sole justitiae exspectandum est? Nonne incumbet
volentibus supersapere stultitiam? Nonne
ipsum illud acrae intelligentiae occupabit? Non enim
natura inferior causam naturae potioris intelliget,
nec subjacet humanae conceptioni ratio coelestis. Nam
intra conditionem infirmitatis erit, quidquid infirmi
conscientiae subdetur. Excedit itaque humanam mentem
Dei potestas, ad quam si infirmitas protendet,
magis infirma reddetur, dum hoc ipsum quod obtinet,
amittit potiore ad obtundendum eam rerum coelestium
natura, quae omnem ejus consectantis se
pervicaciam ipsa complexu ejus major infirmat. Ut
igitur sol ita videndus est ut potest videri, tantusque
excipiendus est lumine, quantus admittitur, ne si
plus velimus inspectare, minus quoque quam possumus
consequamur, ita et ratio coelestis in quantum
se permittit intelligi in tantum exspectanda est, in
quantum apprehendendam se dedit. Ne si contenti
indulgentiae moderatione non simus, amittamus indulta.
Est ergo in Deo quod percipi potest, est plane,
si modo quod potest velis. Sicut enim est in sole
quod videas, si hoc velis videre quod possis, amittas
autem quod potest videri, dum quod non potest niteris;
ita et in rebus Dei habes quod intelligas, si
intelligere quod potes velis. Caeterum si ultra quam
potes speres, id quoque quod potuisti, posse non
poteris. Illos nunc arcanorum coelestium scrutares
consulo, ut secundum naturam suam nati ex Virgine
Christi sacramentum loquantur. Unde dicent Virgini
conceptum? unde Virgini partum? Qua hanc esse
originum causam disputabunt? et quid intra secessus
maternorum sinuum coaluisse corpus? Unde et
homo est? unde tam verus. Post haec quid sit descendisse