PL 137, col. 379

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

Deo exiens, non creatura in Dei nomine electa. Non,
ut esset, cepit ex nihilo, sed exiit a manente. Et
exisse significationem habet nativitatis, non habet
inchoationis. Non enim idem est cepisse substantiam,
et Deum exisse de Deo. Et nativitatis hujus
scientia licet non subjecta verbis sit, cum inenarrabilis
sit, habet tamen in doctrina Filii fidei securitatem
a Deo se manifestantis exisse. Habet hoc
sacramenti sola nativitas, ut complectatur in se et
nomen, et naturam, et potestatem, et professionem,
quod universa nativitas non potest non in ea esse
natura unde nascatur. Non affert ex terreni generis
substantiam, quod ex uno non subsistit alieno. Quod
autem alienum a se non est, id unum est genere
naturae, et quidquid unum est per nativitatem, non

habet solitudinem.
CAP. IV.-- Quod formis saepe comparabilibus erudiamur ad intelligenda divina.
Humanae itaque nativitatis conscientiam consulo,
utrum non intra Patris originem maneat origo nascentium;
nam tam etsi elementa illa inanima ac
turpia quibus nascendi causae inchoantur, in hominem
alterum effluant, per naturae tamen virtutem
intra se invicem maneant, dum et per datam a se
naturae ejusdem originem nascentem sequitur ille
qui gignit, et per acceptam nativitatem, cujus virtus
derivetur, non tamen auferatur in gignente, si
manet ille qui gignitur. Et hoc quidem tantum ad
humanae nativitatis intelligentiam commemoratum

a nobis sit, non etiam ad perfectum in Unigenito
Deo nativitatis exemplum, quia naturae humanae
infirmitas ex disparibus comparatur, et nec ex inanimis
continetur ad vitam, nec statim in ea qui
gignitur vivit, neque totum vivit ex vita, cum in
ea multa sint quae sine naturae suae sensu cum excreverint
desecentur. In Deo vero quod est, totum
vivit; Deus enim vita est, et haec vita non potest
quidquam esse nisi vivum, neque ex derivatione,
sed ex virtute nativitas est. Ac sic dum totum quod
est vivit, et dum totum quod ex eo nascitur virtus
est, habet nativitatem, non habet demutationem, et
impertit profectum, non amittit naturam. Et dum
nativitatem quam dedit per indiscretae naturae similitudinem
sequitur, et nativitas eam, quae vivens

ex vivente est, naturam nascendo non deserit. Affert
autem pro parte fidei hujus significationem ignis
in se ignem habens, et in igne ignis manens. Nam
cum sit in eo splendor luminis, naturae calor, virtus
urendi, mobilitas aestuandi, totum tamen ignis est,
et haec universa una natura est. Habet quidem ex
infirmitate quod per materiam subsistit ac vivit, et
cum ea per quam vixerat, deficit. Sed hoc quod incorporale
Dei est ex comparationum parte cognoscimus,
ut non incredibile in Deum sit, quod pro parte
aliqua in terrenis reperiatur elementis. Quaero itaque
nunc utrum divisio ac separatio sit, cum ignis
ex igne est? Aut nunquid absciditur natura, ne maneat?
Aut non sequitur natura, ne insit? cum accenso

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.