PL 137, col. 380
De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne
lumine ex lumine per quemdam quasi nativitatis
profectum naturae nulla defectio sit, et tamen
sit lumen ex lumine. Aut nunquid hoc non manet
in eo, quod ex sese sine defectione subsistat? Aut
hoc non inest in eo, unde non recessum est, sed
cum unitate substantiae naturalis exivit? Et quaero
anne non unum sint, cum lumen ex lumine nec divisione
separabilis sit, nec genere naturae? Et haec,
ut dixi, ad intelligentiam tantum fidei comparata
sint, non etiam ad Dei dignitatem, ut non potius
intelligentiam invisibilium ex comparabilibus sumeremus,
non utique, ut aliquod naturae Dei satisfaceret
comparationis exemplum, cum dignum et justum
esset testanti de se Deo credere.
CAP. V.-- De Dei Patris substantia.
Pater est ex quo omne quod est consistit. Ipse in
Christo et per Christum origo omnium. Caeterum
ejus in sese est, non aliunde quod est sumens, sed
id quod est ex se atque in se continens. Infinitus
quia non ipse in aliquo, sed intra eum omnia. Semper
extra locum, quia non continetur in loco.
Semper ante aevum, quia tempus ab eo est extra
quem nihil est, et cui est semper, ut semper sit.
Haec veritas est sacramenti Dei, hoc imperspicabile
naturae nomen in Patre. Soli Filio notus, quia Patrem
nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius
revelare. Ergo de Patre una cum Filio revelante
Filio, qui solo testis fidelis est, sentiamus.
CAP. VI.-- De nativitate Filii Dei ex Patre.
Filium mens consternatur attingere, et trepidat
omnis sermo se prodere. Est progenies ingeniti,
unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, perfectus a
perfecto, virtutis virtus, sapientia sapientiae, gloria
gloriae, imago invisibilis Dei, forma Patris ingeniti.
Si quis forte intelligentiae suae imputabit generationis
divinae sacramentum, id est qualiter genuerit
Pater Filium non posse se consequi, cum tamen et
Pater sit absolute intelligendus, et Filius, majore
istud dolore a me audiet ignorari. Ego nescio, non
requiro, et consolabor me tamen. Archangeli nesciunt,
angeli non audierunt, saecula non tenent,
propheta non sensit, Apostolus non interrogavit,
Filius ipse non edidit. Cesset dolor querelarum.
Nam te, quisquis es, qui haec requiris, non revoco in
exemplum, non in amplitudinem tendo, non deduco
in profundum. Nonne aequanimiter ignorabis Creatoris
nativitatem ignorans originem creaturae? Hoc
saltem requiro, sentisne te genitum, et quae ex te
generentur intelligis? Non quaero sensum unde hauseris
vitam, unde sortitus sis intelligentiam, unde
adeptus sis: quale est quod in te sit odor, sensus,
visus, auditus? Certe nemo quod facit nescit. Quaero
unde ista his quos generes indulgeas; qualiter sensus
inseras, oculos accendas, cor affigas. Haec, si
potes, enarra. Habes ergo quod nescis, et tribuis
quae non intelligis, aequanimiter imperitus in tuis,
insolenter in Dei rebus ignarus es.