PL 137, col. 382

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

affertur. De incensi loco sacerdos mutus egreditur.
Joannes in vocem adhuc utero matris detentus erumpit.
Mariam angelus benedicit, matrem Filii Dei virginem
pollicetur. Illa virginitatis suae conscia, difficultate
facti commovetur. Angelus ei efficientiam divinae
operationis exponit; ait enim: Spiritus sanctus
superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.
Spiritus sanctus desuper veniens Virginis interiora
sanctificavit, et in his spirans, qui ubi vult Spiritus
spirat, naturae se humanae carnis immiscuit. Et id
quod alienum a se erat, vi sua ac potestate praesumpsit.
Atque ut ne quid per imbecillitatem humani
corporis dissideret, virtus altissimi Virginem
obumbrat, infirmitatem ejus velut per umbram circumfusam
confirmans, ut ad sementinam ineuntis

Spiritus efficaciam substantiam corporalem divinae
virtutis inumbratio temperaret. Haec conceptionis
est dignitas. Videamus partum, vagitum et cunas,
dignitas quae sequatur. Loquitur ad Joseph angelus
parituram Virginem, et eum, qui natus fuerit, vocandum
Emmanuelem, id est: Nobiscum Deus. Proclamat
Spiritus per prophetam. Angelus testis est,
Deus nobiscum est ille qui nascitur. Novum magis
de coelo stellae lumen effertur, et coeli Dominum signum
coeleste prosequitur. Angelus pastoribus nuntiat
natum Christum Domini, salutem universorum.
Multitudo exercitus coelestis in laudem puerperii
concurrit, et tanti operis praeconia divini coetus
gaudia eloquuntur. Gloria deinde in coelis Deo, et
pax in terra hominibus bonae voluntatis nuntiatur.

Adsunt deinde magi, involutum pannis adorant, et
post illam inanis scientiae suae arcanam operationem
posito in cunis genu flectunt. Sic per magos cunarum
sordes adorantur, sic vagitus per angelorum
divina gaudia honorantur. Sic partui proclamans
per prophetam Spiritus, et id ipsum angelis nuntians
et novae lucis stella famulatur. Sic initia nascendi
Spiritus sanctus superveniens, et inumbrans virtus
Altissimi molitur. Aliud intelligitur, aliud videtur;
aliud oculis, aliud animo conspicitur. Parit Virgo,
partus a Deo est. Infans vagit, laudantes angeli audiunt.
Pannis sordet, Deus adoratur. Ita potestatis
dignitas non amittitur, dum carnis humilitas adoratur.
Par etiam est reliquae cursus aetatis; nam omne
tempus quod in homine egit, Dei operibus explevit.

De singulis autem non est tempus edicere. Tantum
illud in universis virtutum et curationum generibus
contuendum est in carnis assumptione hominem,
Deum vero in gestis rebus existere.
CAP. VIII.-- Dominum nostrum Jesum Christum per assumptam carnem naturaliter manere in nobis, et nos per perceptionem corporis et sanguinis ejus manere in eo.
Si vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum
carnem cibo Dominico sumimus, quomodo non
naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et
naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo
natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam
aeternitatis sub sacramento nobis communicandae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.