PL 137, col. 383
De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne
carnis admiscuit? Ita enim omnes unum sumus, quia
et in Christo Pater est, et Christus in nobis est.
Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit,
neget prius non naturaliter vel se in Christo vel
Christum sibi inesse, quia in Christo Pater et Christus
in nobis unum in his esse nos faciunt. Si vere
igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et
vere homo ille qui ex Maria natus fuit Christus est,
nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus,
et per hoc unum erimus, quia Pater in illo est,
et ille in nobis; quomodo voluntatis unitas asseritur,
cum naturaliter per sacramentum proprietas
perfectae sacramentum sit unitatis? Non est humano
aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum. Neque per
violentiam aut impudentem praedicationem coelestium
dictorum sanitati alienae, atque impiae intelligentiae
extorquenda perversitas est. Quae scripta
sunt legamus, et quae legerimus intelligamus, et tunc
perfecto fidei officio fungemur. De naturali enim in
nobis Christi veritate quae dicimus nisi ab eo discimus,
stulte atque impie dicimus. Ipse enim dixit:
Caro mea vere est esca; et sanguis meus vere est
potus. Qui edit carnem meam et bibit sanguinem
meum, in me manet, et ego in eo. De Veritate carnis
et sanguinis non relictus est ambigendi locus.
Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra
vera caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta
atque hausta id efficiunt, ut et nos in Christo, et
Christus in nobis sit. Anne hoc veritas non est?
Contingat plane his verum non esse, qui Christum
Jesum Deum verum esse denegant. Est ergo in nobis
ipse per carnem, et sumus in eo, dum secum
hoc quod nos sumus, in Deum est. Quam autem in
eo per sacramentum communicatae carnis et sanguinis
simus, ipse testatur dicens: Et hic mundus me
jam non videt; vos autem me videbitis, quoniam
ego vivo, et vos vivetis. In illa die vos cognoscetis
quoniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in
vobis. Si voluntatis tantum unitatem intelligi vellet,
cur gradum quemdam atque ordinem consummandae
unitatis exposuit? Nisi ut cum ille in Patre per naturam
divinitatis esset, nos contra in eo per corporalem
ejus nativitatem, et ille rursum in nobis per
sacramentorum inesse mysterium crederetur, ac sic
perfecta per mediatorem unitas doceretur, cum nobis
in se manentibus ipse maneret in Patre, et in
Patre manens maneret in nobis. Et ita ad unitatem
Patris proficeremus, cum qui in eo secundum nativitatem
inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus,
ipso in nobis naturaliter permanente. Quam
autem naturalis in nobis unitas sit, ipse ita testatus
est: Qui edit carnem meam et bibit sanguinem
meum, in me manet, et ego in eo. Non enim quis in
eo erit, nisi in quo ipse fuerit, ejus tantum ipse assumptam
habens carnem, qui suam sumpserit. Perfecte
autem hujus unitatis sacramentum superius
jam docuerat dicens: Sicut misit me vivus Pater,
et ego vivo per Patrem, et qui manducaverit