PL 137, col. 384

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

meam carnem, et ipse vivit per me. Vivit ergo per
Patrem; et quomodo per Patrem vivit, eodem modo
nos per carnem ejus vivemus. Omnis enim comparatio
ad intelligentiae formam praesumitur, ut id de
quo agitur secundum propositum exemplum assequamur.
Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in
nobis carnalibus manentem per carnem Christum
habemus, victuris nobis per eum ea conditione qua
vivit ille per Patrem. Si ergo nos naturaliter secundum
carnem per eum vivimus, id est naturam carnis
suae adepti, quomodo non naturaliter secundum
Spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per
Patrem? Vivit autem per Patrem, dum nativitas non
alienam ei intulit, diversamque naturam, dum quod
est ab eo est, nec tamen ab eo per aliquam incidentem

naturae dissimilitudinem separatur, dum in se
per nativitatem habet Patrem in virtute naturae.
Haec autem a nobis idcirco commemorata sunt, quia
voluntatis tantum inter Patrem et Filium unitatem
haeretici mentientes, unitatis nostrae ad Deum utebantur
exemplo, tanquam nobis ad Filium et per
Filium ad Patrem obsequio tantum ac voluntate religionis
unitis nulla per sacramentum carnis et sanguinis
naturalis communionis proprietas indulgeretur.
Cum et per honorem nobis datum Dei Filii, et
permanentem in nobis carnaliter Filium, et in eo
nobis corporaliter et inseparabiliter unitis mysterium
verae ac naturalis unitatis sit praedicandum.
CAP. IX.-- Ecclesiae fides catholica.
Ecclesiae fides apostolicis imbuta doctrinis novit

in Christo nativitatem, sed ignorat exordium; scit
dispensationem, sed nescit divisionem. Non partitur
Jesum Christum, ut Jesus non ipse sit Christus, nec
Filium hominis discernit a Dei Filio, ne Filius Dei
forte non et Filius hominis intelligatur. Non assumit
Filium Dei in Filium hominis, neque tripertita
Christum fide scindit, cujus desuper texta
vestis inscissa est, ut Jesum Christum, et in
Verbum, et in animam, et in corpus inscindat, neque
rursum Deum Verbum in animam et corpus
assumat. Totum ei Deus Verbum est, totum et
homo Christus. Retinens hoc in sacramento confessionis
suae unum, nec Christum aliud credere
quam Jesum, nec Jesum aliud praedicare quam Christum.
Non ignoro autem in quantum humanae intelligentiae

infirmitatem magnificentia mysterii coelestis
impediat. Ut haec non facile aut verbis
enuntiare, aut dijudicare sensu, aut etiam complecti
mente possimus. Aeternitas Patris locum, tempus,
speciem, et quidquid illud humano sensu concipi poterit,
excedit. Ipse extra omnia, et in omnibus, capiens
universa, et capiendus a nemine. Non accessu
decessuro mutabilis, sed invisibilis, incomprehensibilis,
plenus, perfectus, aeternus, non aliunde quid
sumens, sed ad id quod ita manet, sibi ipse sufficiens.
Hic ergo ingenitus ante omne tempus ex se
Filium genuit; non ex aliqua subjacente materia,
quia per Filium omnia; non ex nihilo, quia ex se

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.