PL 137, col. 385

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

Filium; non ut partum, quia nihil in Deo demutabile
aut vacuum est. Non partem sui, vel divisam,
vel discissam, vel extensam, quia et impassibilis et
incorporeus Deus est. Haec autem passionis et carnis
sunt, et secundum Apostolum: In Christo habitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Sed incomprehensibiliter,
inenarrabiliter, ante omne tempus
et saecula unigenitum ex his quae ingenita in se erant,
procreavit, omne, quod Deus est, per charitatem
atque virtutem nativitati ejus impertiens. Ac sic a
perfecto, ingenito aeternoque Patre unigenitus, et
perfectus, et aeternus est Filius. Ea autem quae ejus
sunt secundum corpus quod assumpsit, bonitatis ejus
ad salutem nostram voluntas est. Invisibilis enim, et
incorporeus, et incomprehensibilis, utpote ab eo

genitus, tantum in se et materiae et humilitatis recepit,
quantum in nobis erat virtutis ad intelligendum
se et sentiendum et contuendum. Imbecillitati nostrae
potius obtemperans, quam de his in quibus erat
ipse deficiens. Igitur perfecti Patris perfectus Filius,
et ingeniti Dei unigenita progenies, qui ab eo qui
habet omnia, accepit omnia, Deus a Deo, Spiritus ab
spiritu, lumen a Lumine. Confidenter ait: Pater in
me, et ego in Patrem. Quia ut Spiritus Pater, ita et
Filius Spiritus. Ut Deus Pater, ita et Filius Deus. Ut
lumen Pater, ita et Filius lumen. Ex his ergo quae in
Patre sunt, ea in quibus est Filius, id est ex toto Patre
totus Filius natus est. Non aliunde, quia nihil antequam
Filius. Non ex nihilo, quia ex Deo Filius. Non
in parte, quia plenitudo Deitatis in Filio. Neque in

aliquibus, quia in omnibus. Sed ut voluit, qui potuit,
ut scit qui genuit. Quod in Patre est, hoc et in Filio
est. Quod in ingenito, hoc et in Unigenito. Alter ab
altero, et uterque unum. Non duo unus, sed alius in
alio, quia non aliud in utroque. Pater in Filio, quia
ex eo Filius. Filius in Patre, quia non aliunde quod
Filius. Unigenitus in ingenito, quia ab ingenito unigenitus.
Ita in se invicem, quia ut omnia in ingenito
Patre perfecta sunt, ita omnia in Filio unigenito perfecta
sunt. Haec in Filio et in Patre unitas, haec virtus,
haec charitas, haec fides, haec spes, haec veritas,
via, vita: non calumniari de virtutibus suis Deo,
nec per secretum ac potestatem nativitatis obtrectare
Filio: Patri ingenito nihil comparare; Unigenitum
ab eo nec tempore nec virtute discernere;

Deum Filium, quia ex Deo est confiteri. Curam
ergo humani generis habens Dei Filius, primum ut
sibi crederetur homo factus est, ut testis divinarum
rerum nobis esset ex nostris, perque infirmitatem
carnis Deum Patrem nobis infirmis et carnalibus praedicaret.
Voluntatem in eo Dei Patris efficiens, cum
dicit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem
ejus qui me misit. Non quod nollet et ille quod
faciat, sed obedientiam suam sub effectu paternae
voluntatis ostendit, volens ipse voluntatem Patris
explere. Erat autem haec efficientia voluntatis voluntas.
CAP. X.-- Non confidendum in humana prudentia.
Non est in tantum confidendum prudentia humana,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.