PL 137, col. 387

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

In nostra dedicandus est mente, in nostro
consecrandus est pectore. Nec nomen Dei quaeras,
etc.
CAP. XIII.-- Augustinus de Dei Verbo.
Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus
sum vobis. Quare non ait: Mundi estis propter baptismum
quo abluti estis; sed ait: Propter verbum,
quod locutus sum vobis, nisi quia et in aqua verbum
mundat. Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua?
Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum,
etiam ipsum tanquam visibile verbum. Nam de hoc
utique dixerat, quando pedes discipulis lavit. Qui
lotus est, non indiget ut lavet, sed est mundus totus.
Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et
cor abluat, nisi faciente verbo? Non quia dicitur,

sed quia creditur. Nam et in ipso verbo alius est
sonus transiens, aliud virtus manens, hoc est verbum
fidei, quod praedicamus. Ait Apostolus: Quia
si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est
Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum
suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde creditur ad
justitiam, ne [ore] autem fit confessio ad salutem.
Unde et in Actibus apostolorum legitur: Fide mundans
corda eorum. Et in Epistola sua B. Petrus: Sic
et vos, inquit, baptisma salvos faciet, non carnis
depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio,
hoc est verbum fidei quod praedicamus, qua
sine dubio, ut mundare possit, consecratur et baptismus.
Christus quippe nobiscum vitis cum Patre
agricola dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro

ea. Lege Apostolum, et vide quid adjungat: Ut eam
sanctificaret, inquit, mundans eam lavacro aquae in
verbo. Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili
tribueretur elemento, nisi adderetur in verbo.
Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut
per ipsam credentem, offerentem, benedicentem,
tingentem, etiam tantillum mundet infantem, quamvis
nondum valentem corde credere ad justitiam et
ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum,
de quo Dominus ait: Jam vos mundi estis propter
verbum quod locutus sum vobis.
CAP. XIV.-- De libello Paschasii Ratberti ad Placidium discipulum, Christi communionem verum corpus et sanguinem esse non dubitandum.
Quisque catholicorum recte Deum cuncta creasse

de nihilo corde credit, etc.
[( Subsequitum pene integer Paschasii libellus jam
alias editus. )]
CAP. XXXVI.-- Quid digne vel indigne sumentibus Dominici corporis et sanguinis praestet eucharistia.
Instruens beatus Apostolus Corinthios de Dominici
corporis et sanguinis sacramento, ut scirent
quantum illi reverentiae deberent, ait inter caetera:
Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis,
quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur,
accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit:
Hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.