PL 137, col. 388

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

hoc facite in meam commemorationem. Simili modo et
calicem postquam coenatum est dicens: Hoc poculum
novum testamentum est in meo sanguine; hoc
facite in meam commemorationem. Ostendit illis
mysterium eucharistiae inter coenandum celebratum
non coenam esse. Medicina enim spiritualis est, quae
cum reverentia degustata purificat sibi devotum.
Siquidem memoria redemptionis nostrae est, ut Redemptoris
memores, majora ab eo consequi mereamur,
mortem Domini annuntiantes, donec veniat.
Quia enim morte Domini liberati sumus, hujus rei
memores in edendo et potando carnem et sanguinem,
quae pro nobis ablata sunt, significamus novum
testamentum in his consueti, quod est nova
lex, quae obedientem sibi tradit coelestibus regnis.

Nam et Moyses accepto sanguine vituli in patera
aspersit super filios Israel dicens: Hoc est testamentum
quod disposuit Dominus ad vos. Hoc figura
fuit testamenti quod Dominus novum appellavit, ut
illud vetus sit quod Moyses tradidit. Testamentum
ergo sanguine constitutum est, quia beneficii divini
sanguinis testis est, in cujus typum nos calicem
mysticum ad tuitionem corporis et sanguinis, et
animae percipimus, quia sanguis Domini sanguinem
nostrum redemit, id est totum hominem salvum fecit.
Caro enim Salvatoris pro salute corporis, sanguis
vero pro anima nostra effusus est, sicut prius
praefiguratum fuerat a Moyse: Caro, inquit, pro
corpore vestro offertur, sanguis vero pro anima,
ideoque non manducandum sanguinem. Itaque quicunque

ederit panem hunc, aut biberit calicem
Domini indigne, Domino reus erit corporis et sanguinis
Domini. Indignum dicit esse Domino, qualiter
mysterium celebrat, quod ab eo traditum est. Non
enim potest devotus esse, qui aliter praesumit quam
datum est ab auctore. Ideo praemonet ut secundum
ordinem traditum devota mens sit accedentis ad
eucharistiam Domini, quoniam futurum est judicium,
ut quemadmodum accedit unusquisque, reddat
causas in die Domini nostri Jesu Christi: quia
sine disciplina traditionis et conversationis qui
accedunt, rei sunt corporis et sanguinis Domini.
Quid est autem reos esse, nisi poenas dare mortis
Domini? Occisus est enim pro his qui beneficium
ejus irritum ducunt. Probet autem se homo, et sic

de pane edat, et de poculo bibat; qui enim manducat
et bibit indigne, judicium sibi manducat et
bibit, non discernens corpus Domini. Devoto
itaque animo et cum timore accedendum ad communionem
docet, ut sciat mens reverentiam se debere
ei ad cujus corpus sumendum accedit. Hoc
enim apud se debet judicare, qui sumit, quia Dominus
est, cujus mysterio sanguinem potat, qui
testis est beneficii Dei. Quem nos si cum disciplina
accipiamus, non erimus indigni corpore et sanguine,
agentes gratias Redemptori. Ideo multi in vobis
invalidi et aegroti, et dormiunt multi. Ut verum
probaret quod examen futurum est accipientium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.