PL 137, col. 390

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

suspensi terrore ejusdem exclusionis, et
quodam condemnationis anathemate compellantur
studiosius poenitentiae medicamentum appetere, et
avidius recuperandae salutis desideriis inhiare.
CAP. XXXIX.-- Judaeos ab omni conventu fidelium arcendos, praecipue ubi Christianorum celebratur oblatio.
In celebratione autem tanti mysterii cavendum
valde est ne intersint haeretici vel pagani; praecipue
vero Judaei non solum a liminibus ecclesiae, sed ab
omni prorsus conventu fidelium sunt arcendi. Solent
enim nequissimi et perditissimi omnium hominum
cum principe suo diabolo vitalibus detrahere
sacramentis, quantumque in ipsis est, ausu impio
conari, quo valeant pretium redemptionis humanae

profanare atque polluere, quod olim beatissimi Syri
confessoris tempore manifeste deprehensum dignaque
est ultione punitum. Qualiter vero actum sit,
quia magnam habet Domini laudem, sicut in Vita
praedicti confessoris legitur, huic capitulo putavimus
inserendum. Perfectis igitur templi sive altaris dedicationis
insignibus, beatissimus Syrus quotidianas
Deo laudes in eo et hostias offerebat. Una autem
dierum, dum missarum solemnia singularis pontifex
ibidem celebraret, et copia filiorum ejus, quos
verbi semine juxta Apostolum Deo genuerat, devota
sanctis mysteriis interesset, audacter Judaeus in eum
ingressus, maligno instigante spiritu, corpus Dominicum
suscipere, eumque in sterquilinium projicere
molitus est. Qui inter turbas fidelium ad manus viri

Dei perveniens, ausu nefario immundo ore corpus
suscepit Dominicum. Quod ut ad rejiciendum os
aperuit, digna ultione percussus sine effectu verborum,
cunctis audientibus et videntibus, clamare
coepit. Volebat labia jungere, nec valebat, sed lingua
rigida loquendi officium non praebebat. Et quasi
ignitum jaculum in ore portans immensis torquebatur
doloribus. Resonabat omnis illa ecclesia ineptae
vocis clamoribus, et de tam egregii virtute miraculi
Christi fidelium laetabatur conventus, impleturque
illud. Derisores ipse deridet; et quod Apostolus
ad Galatas scribit: Nolite errare, Deus non irridetur;
quae enim seminaverit homo, haec et metet. Judaeus
autem et incredulus nec audierat id est fraudem
ista praeconia ( sic ), qui sancto Spiritui putavit

stropham inducere. Quem vir Dei suo conspectui
praesentari praecepit, atque advenienti dixit: Incredula
et perfidiae mens plena, quare tam iniqui hostis
implesti consilium, ut aestimares corpus Christi corpus
vilissimum? Ecce quod clandestinus persuasor
te miserum illexit ut faceres, cunctis fidelibus suis
divina virtus ostendet. Judaeus autem, nimio dolore
superatus, voces emittere absque sermonibus non
cessabat habens in gutture suo malitiae cruciatum,
quia secundum sanctissimi vaticinium Simeonis, ut
incredulis est pernicies ac ruina, ita fidelibus suis
vita exsultatio est verbum Dei. Nam mirabili libratione
corpus Dominicum in ore videbatur Judaei dependere,
ut nec linguae subter compagi insideret,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.