PL 137, col. 391
De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne
nec desuper immundo adhaereret palatui. Sed postulantibus
fidelibus pro ejus miseria, vir Domini
manum tetendit, et sanctae eucharistiae mysterium
a sacrilego ore abstraxit dicens: Ecce nunc liberatus
es, de caetero cave hujuscemodi simile ne facias,
et ne ulterius repetere hoc praesumas. Judaeus autem,
ejus pedibus advolutus, clamabat se Christo
Domino crediturum, si sacri eum baptismatis unda
perfunderet, ac pio ejus conventui copularet. Tibi,
inquit, Dei omnipotentis Pater refero gratias, qui
Judaicam perfidiam non dedignaris corrigere, sed
ad tui Unigeniti fidem ampla pietate conversis.
Baptizato autem illo, multi ex Judaeis credentes cum
eo sacro renati baptismate Christi fidelibus, ac spirituali
coetui sunt uniti.
CAP. XL.-- Qualiter accedendum sit ad Dominici corporis et sanguinis mirabile sacramentum.
Confessiones autem dari diligentius praecipimus,
maxime de commotionibus animi, antequam ad missam
eatur, ne forte quis accedat indignus ad altare,
id est si cor mundum non habuerit. Melius est enim
exspectare donec sanum fuerit et alienum a scandalo
atque invidia, quam accedere audacter ad judicium
tribunalis. Tribunal enim Christi altare est,
et corpus suum inibi cum sanguine judicat indigne
accedentes. Sicut ergo a peccatis carnalibus et capitalibus
temperandum est antequam communicandum
sit, ita etiam ab interioribus vitiis et morbis
languentis animae abstinendum est ante verae pacis
conjunctionem et aeternae salutis compaginem. Cum
itaque ad terribilem mensam opportunum tempus
invitat, praecavendum est summopere ut nullus ibi
Judaeus reperiatur, nullus malignus accedat, non
fucata verba lingua proferat, nec insidiae mente
condantur, sed quod voluntas possidet, sermo declaret.
Et nunc illo praesto est Christus, qui illam
ornavit mensam, ipse istam quoque consecrat. Non
enim homo est, qui proposita corpus Christi facit
et sanguinem, sed ille qui crucifixus pro nobis est
Christus. Ore sacerdotis verba proferuntur, et Dei
virtute consecrantur et gratia. Hoc est, ait, corpus
meum. Hoc verbo proposita consecrantur, et sicut
illa vox, quae dixit: Crescite et multiplicamini, et
complete terram, simul quidem dicta est, sed omnium
tempore sentit effectum, ad generationem
operante natura: ita et vox illa semel quidem dicta
est, sed per omnes mensas Ecclesiae usque ad hodiernum
diem et usque ad ejus adventum praestat
sacrificio firmitatem. Nullus igitur fictus accedat,
nullus fucato animo tantis audeat proximare mysteriis,
ne condemnetur, et sententiam mereatur, et
quod Judas sustinuit patiatur. Nam illum post communicationem
mensae diabolus intravit, non quia
contempserat Dominicum corpus, sed quia impudentia
et malignitas mentis ejus ut adversarius in
eo habitaret effecit. Ut discas quod indignis, et fucate
mysteriorum secreta celebrantibus a diabolo
praeparantur insidiae, et magis magisque ademptantur,
qui non aequo animo communicare festinant.