PL 137, col. 392

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

Et haec dico non ut vos terream, sed ut cautiores
efficiam. Nemo sit Judas in mensa. Hoc sacrificium
cibus est spiritualis, nam sicut corporalis cibus cum
ventrem invenerit adversis humoribus occupatum
amplius laedit, magis nocet, nullum praestat auxilium,
ita est iste spiritualis cibus, si aliquem repererit
malignitate pollutum, magis eum perdit, non
sua natura, sed accipientis ex vitio. Pura igitur
mens in omnibus, pura cogitatio, quia et sacrificium
purum est. Sanctam animam praeparemus. Ex hoc non
multo tempore, sed una corrigitur die. Nam si tibi contra
inimicum tuum dolor est, solve iras, inimicitias
laxa, ut remedium de mensa percipias. Ad sanctum
ac terribile sacrificium properas? Erubesce oblationis
arcana. Occisioni propositus Christus est,

et cur occisus est videamus. Ut coelestia scilicet pactificet
( sic ), ut in terra reconciliet universa, ut amicum
te constituat angelorum, et Dei habentis omnium
potestatem. Animam suam pro te Dominus
dedit, et tu inimicus conservo perduras? et cum hoc
animo ad mensam pacis accedis? Ille nec mori quidem
pro tua utilitate recusavit, et tu nec iram tuam
conservo pro tua liberatione concedis? Sed forsitan
dicis: Ab inimico fraudatus sum, multis me laesit
dispendiis, magnis me detrimentis oneravit. Quidquid
dixeris pecuniarum vertitur causa. Non te
crucifixit, sicut Judaei Christum, et tamen ille effusum
sanguinem pro salute eorum qui effuderunt
larga pietate concessit. Inimicum Deo est tumidum
pectus. Merito autem reconciliationis causa hoc sacrificium

constitutum est. Et si sacrificii praecepta
contemnis, sacrificii remedium sentire non poteris.
Comple illud cujus causa sacrificium factum est, ut
sacrificio perfruaris. Ideo Filius advenit, ut humanam
naturam divinae reconciliet pietati. Ideo et nos,
cum hoc facimus, suo fecit vocabulo nuncupari. Beati,
inquit, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Hoc
enim fac quod Dei unicus fecit, si et tibi et aliis
pacis volueris auctor existere; ideo namque te vocat
Filium Dei. Deus in sacrificii celebratione nihil
aliud nisi de fratris reconciliatione mandavit. Haec
igitur mentibus nostris glutinata perdurent. Sanctum
osculum teneamus quod animas sociat, mentes
et unum corpus ostendit, quia unum corpus omnes
videmur esse sortiti. Et ideo misceamus nos in uno

corpore, non corporum commistione, sed animarum
charitate laqueati, et sic divinae possumus mensae
fructibus satiari. Nam etsi multis bonis conscientiae
abundemus, reconciliatione contempta nullum possumus
solatium promereri.
CAP. XLI.-- De revelationibus, quibus Dominus de veritate corporis et sanguinis sui haesitantium corda firmavit.
Haec namque Dominici corporis et sanguinis gratia
tanta est, quantam nullus hominum cogitare potest.
Per hanc siquidem reconciliatur mundus Deo,
per hanc homines dii efficiuntur et, cum sint natura
terreni, fiunt conversatione coelestes. Sed, quantum
in ipsis est, extenuant quidam hanc gratiam, non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.