PL 137, col. 397
De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne
dehonorationi et offensioni suae addicere? Aestimavimus
siquidem nos ossa apostolorum, vel martyrum,
pretiosa hinc referre, sicut decuerat tantum
virum uti dominus noster est. A tanta
nihilominus sede, quae sita a tam longo et difficillimo
satis itinere, et datae sunt nobis panni
modicae portiunculae, ac si hujusmodi panniculi
genus apud nos nequisset inveniri. Nisi enim
causae sollicitudo subvenisset, ut quod gerebamus
cognosceremus, et sic stolide ad nostrum
dominum nobis contigisset venire, dubium non
est periculum honoris et gratiae suae nos debuisse
incurrere. Quod archidiaconus modesta
increpatione redarguit, cur in tantam praesumptionem
eruperint ut apostolica sigilla ruperint,
hortans eos ut redirent, et quae acceperant domino
suo cum honore deferrent. Sed hi nullatenus
monitis ejus acquiescentes usque ad domni Gregorii
venerunt praesentiam, factoque comperto, patientissime
eorum tulit stultitiam, eosque sacrosanctis
missarum solemniis praecepit interesse. Unde, cum
ad locum sui sermonis est ventum, suadet populo
Dei et sanctorum gratiam exorare, quatenus in hac re
dignarentur apertissime sic suam potentiam patefacere;
ut quid mereatur fides, evidentius minus creduli et
ignorantes possint cognoscere. Et data oratione
accepit ab eo cultellum, qui temeraverat signa, et
super altare corporis sancti Petri acceptam unam
panni portiunculam per medium pungens secavit.
Ex qua statim sanguis decucurrit, et omnem eamdem
particulam cruentavit. Videntes autem suprascripti
legati, et omnis populus stupendum et arcanum
fidei sacrae miraculum, cecidere proni in terram,
adorantes Dominum, et dicentes: Mirabilis
Deus in sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit virtutem
et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus. Et facto
silentio inter alia fidei documenta dixit ad eos beatus
Gregorius, qui antehac venerandas reliquias
parvi duxerant: Scitote, fratres, quia in consecratione
corporis et sanguinis Domini Nostri J. C. cum ob
sanctificationem reliquiarum in honore apostolorum,
vel martyrum ipsius, quibus specialiter assignabantur
supra sacrosanctum altare libamina offerebantur,
semper illorum sanguis hos pannos intravit, qui
effusus est pro nomine Christi D. N. J. Aedificatis
in fide cunctis qui aderant, munitisque iterum pixidibus
signo suo, tradidit eis incomparabilia munera
voti sui. Et cum gaudio reversi, haec per ordinem
domino suo nuntiarent, et sui desiderii compotem
reddidere. Qui pretiosa sanctorum patrocinia reverenter
suscepit, et honorabiliter in loco venerabili
condidit, ubi Deus miracula operari dignatur ad laudem
et gloriam nominis sui usque in hodiernum
diem.
CAP. XLVI.-- De sacramento calicis quid revelatum sit beato Cypriano.
Scribens siquidem beatus Cyprianus ad Caecilium
de sacramento calicis, dicit inter alia: Quoniam