PL 137, col. 398
De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne
quidam vel ignoranter, vel simpliciter in calice
Dominico sanctificando et plebi ministrando non
hoc faciunt quod Jesus Christus Dominus et Deus
noster, sacrificii hujus auctor et doctor, fecit et
docuit, religiosum pariter ac necessarium duxi de
hoc ad vos litteras facere, etc.
CAP. XLVII.-- Qualiter in Domini nostri Jesu Christi passione mysticum sit Pascha abolitum, et in ejus immolatione rei veritas sit ostensa.
Diximus in superioribus satis de sacramento
calicis, secundum quod B. Cypriano martyri Dominus
revelare dignatus est. Superest ut nunc de mysterio
Dominici corporis nostrique, id est novi
Paschae immolatione qualiter, vel a quibus celebrandum
sit. Sanctissimi papae Gregorii sensum et
verba ponamus, ut quod sub velamine litterae tegebatur
in lege, in Evangelio fiat rei veritate perspicuum: Pascha,
inquit, nostrum, apostolis, immolatus
est Christus. Si igitur Pascha Christus, pensandum
nobis est quod de Pascha lex loquitur, ut subtilius
perscrutantes possimus agnoscere an de Christo dicta
videantur. Moyses quippe ait: Sument de sanguine
agni, etc.
CAP. XLVIII.-- Utrum Pascha istud legitimum post anni spatium vel post longa intervalla dierum, an quotidie a fidelibus sit edendum.
Paschae autem hujus observantiam, id est Dominici
corporis ac sanguinis perceptionem quibusdam
moris est post anni spatium, quibusdam vero post
certa intervalla dierum, quibusdam quoque quotidie
pro causarum diversitate celebrare. Quod tamen
magis videtur humanae saluti congruere, si pura et
devota mens fuerit accedentium ad tanti mysterii
sacramentum. Panis siquidem vitae Christus est, et
panis hic omnium non est, sed fidelium pieque sumentium.
Sicut enim Deus Pater proprie intelligentium
et credentium pater est, sic Christus Deus et
Dominus noster, Dei Filius eorum qui corpus ejus
cum fide suscipiunt, Patris est. Quem panem ex ejus
praeceptione dari nobis quotidie postulamus a Patre,
ne qui in eo sumus, et eucharistiam corporis
ejus quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente
aliquo graviore delicto, dum abstenti et non
communicantes, et a coelesti pane jejuni ab ejus
corpore separemur, ipso praedicante, et dicente: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; qui ederit
de meo pane vivet in aeternum; panis autem, quem
ego dedero, caro mea est pro mundi vita.
Quando
ergo dicit in aeternum vivere, si quis ederit de eo
pane, manifestum est eos vivere, qui corpus ejus
attingunt, et eucharistiam verae communicationis
accipiunt. Ita contra timendum est et orandum, ne,
dum quis abstentus separatur a Christi corpore,
vacuus remaneat a salute, communicante ipso et
dicente: Nisi ederitis carnem Filii hominis, et biberitis
sanguinem ejus, non habetis vitam in vobis. Et
ideo panem nostrum, id est Christum, dari nobis
quotidie petimus, ut qui in eo manemus, et vivimus,
a sanctificatione ejus corpore non recedamus. Arserunt