PL 137, col. 506

Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne

filio Caesaris adversari non sinunt. Denique
res nostras ad auxilium promovimus. Uniusque partis
pactum, si placet, communi consensu in sempiternum
stabiliemus. Nihil a vobis nisi salva fidelitate
Domini nostri perquiremus. Haec Domino teste
loquimur, et plena fide vestrae prudentiae committimus.
Qui duos Ottones conatus est exstinguere,
tertium volet superesse. Mementote illius Tulliani: Stultum est ab eis fidem exigere, a quibus multoties
deceptus sis.
Simulque etiam quod non frustra Divinitas
contulit vobis nosse ac posse, quid super his
approbetis, et his contraria sentiatis, quive faveant
et a vobis dissideant, tutis significare rescriptis. Altitudo
vestri consilii provideat rebus beati Remigii
vobis vicinis, ne aut praedo rapax eas rapiat, et ne

Otto, qui debet esse tutor, sit devastator. In his
quoque vestrum velle liceat, cognoscere.
EPISTOLA III. AD WALONEM EJUSQUE PERTINACES.
Hactenus stultitiam vestram patienter tulimus,
nunc quia synodalia decreta parvipenditis, vocati
contemnitis, humana divinis praefertis, ad conventum
nostrorum fratrum apud Gualdonis cortem habendum
in Kal. Juliis, vos iterum audiendos vocamus.
Eo autem venite aut sententiam damnationis
eadem die, quo animo vultis, vestris confautoribus
exspectate.
EPISTOLA IV. AD NOTEGARIUM EPISCOPUM LEODICENSEM.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.