PL 137, col. 507

Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne

Ne male mereri, quaeso, mi Pater, de nostra existimetis
amicitia fratrem meum Godefridum non
ex condicto regem adiisse, et ex condicto quo voluistis
non venisse. Bona quippe deliberatio rapuit, sed
occasione laesi pedis fortuna retardavit. Sit ergo vestrae
prudentiae amici causam agere, pro se stare, de
eo ut nostis, et ut aequum est, ex fide promittere.
Nos quidem rem herilis vestri pueri juxta quod statuistis
effecimus et si in melius commutaveritis,
Divinitate propitia in melius compensabimus. Vestra
negotia ut nostra compensabimus. Is quem nostis
nobis intimus, vobisque fidissimus, interpres apud
regiam majestatem ut decuit fuit, quod expetistis

firmiter obtentum sine inimicorum respectu. Et quia
totum non est credendum chartis, indictum conventum
vos adire voluimus, vestramque praesentiam
usque in III Kal. Junias praestolari faciemus. Opportuno
tempori occurrendum, ne cum te subtraxeris
fiat importunum.
EPISTOLA V. AD WIDONEM ABBATEM GANDAVENSEM.
Frustra sibi arcem religionis attribuunt, qui praecipuas
religionis partes evertunt. Qui charitatem
non habet, qui fidem promissam negligit, isne religionem
tuetur? Si fraterna colloquia nobis exhibuistis,
et qualibuscunque nuntiis laetari fecistis,
tanto temporum intervallo (conscientia testis est)
arctius sua retinent, quam aliena concupiscunt. Ex

vestris fratribus quemdam adoptavimus, sed noster
qui redire debuit retentus est. Rescribite ergo saltem
quid ex his animo sederit, et si qui nostrorum puerorum
penes vos institui possint, et si est, quando id
fieri debeat.
EPISTOLA VI. AD ECBERTUM ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.
Periculosa tempora non omnia committunt chartis,
quae fidissimis credentur legatis. Ea quae per nostrum
G. nobis significastis, laetitiae et jucunditatis
plena fuerunt, de statu Ecclesiarum Dei atque regnorum,
et per quem virum haec fieri possent. Quem si
ut tyrannum timui, sed nunc plenum fidei et sapientiae
miramur. Quae circa nos de eo spopondistis efficite.
Quae a nobis de eo vobis exposcitis stabilita

sunt, et cum maximo silentio vestrorum secretorum,
et cum maxima fide nostrorum factorum.
EPISTOLA VII. AD NOTEGARIUM EPISCOPUM LEODIENSEM.
Ex condicto quidem legatum, sed praesentis negotii
omni scientia vacuum, frater meus vobis dirigit, ne
aut mendacio, aut inertia denotetur. XV. Kal. Januar.
Trevirensem archiepiscopum allocuturi, quod plenius
pernoscemus, plenius prudentiae vestrae quamproxime
significare curabimus.
EPISTOLA VIII. AD LOTHARIUM REGEM
Epistola vestri nominis impressione ignota, signis
incognitis, tantummodo per certum nuntium perlata,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.