PL 137, col. 508

Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne

nobis moerorem pertulit. Jubet enim ambitum monasterii
sancti Pauli penitus avelli, quasi hostilis
munitionis castrum. Unde sacerdoti injungendum
non est, quod cuivis etiam tyranno formidabile esse
potest: maximeque cum plurimi sint qui talibus
gaudeant, si id efficiendi tanta inest voluptas. Porro
hunc locum non esse aptum hostibus ea res probat,
quod natura circa urbem plures fabricavit aptiores,
atque si ita hostibus placuerit, ad muniendum expeditiores.
Noveritis autem nos vestrae saluti ac fidelitati
et semper velle prospicere, et semper velle
obtemperare, divino respectu ante praelato. Sed
quod de urbium custodia prolonganda imperastis,
milites audire non sufferunt, suique eos promissi
poenitet, egestate et inopia omnia conficiente.
EPISTOLA IX. AD TREVIRENSEM ARCHIEPISCOPUM.

Priorem epistolam pro solo imperio domini mei,
me vestrae paternitati minime celare volo, cui omnia
debeo. Et quoniam quam fidem domino meo
promisistis, eam nepos meus promittere et servare
paratus fuit, eam a nobis obtinuit licentiam, quam
majorum promulgavit auctoritas. Sed quonam
pacto ejus sorduerit fidelitas, nostram intelligentiam
latet. Hunc ergo Adalberonem quomodo aut vocabimus,
aut excommunicabimus: aut ut idem faciant
alios orabimus? Ergo quia id legibus non valemus,
nec ipsi facimus, nec alios ut faciant, hortamur:
ne aut nos, aut de nobis bene meritos in praecipitium
trahere videamur. Et quia Rex coelestis dicit:
Reddite quae sunt Caesaris Caesari, quae sunt Dei Deo,
nostris legibus puram fidem, purum servitutis obsequium
semper impendemus, in nullo deviabimus,
Domini tamen partes priores faciemus. Sed quoniam
quae Domini sunt hoc tempore pauci providerunt, si
quando legem Domini zelamus, aut perfidia aut alio
quolibet vitio denotamur: eoque fit, ut (ita dicam)
inter malleum et incudem positis sine jactura animae
et corporis spes evadendi sit difficilis. Si qua ergo
vobis sunt viscera pietatis, si semper vos ut fratrem
ac potius ut patrem coluimus, suscipite onus amici
consilio et auxilio, ut qui in prosperis de vobis
bene speravimus, in adversis ne desperemus. At ea
quae dicimus non homini, sed fidei magni sacerdotis
celanda confitemur, Dominum testem adhibemus,

terribilem ultorem dupliciter inclamantes his proditis
in nostri laesionem.
EPISTOLA X. AD EUMDEM.
Cum litteris vestris multitudine curarum absolvamur,
aliis rursus involvimur. Ecce enim de constantia
vestri amoris, de fide et pietate circa nos
gratulamur. Sed quis vestram intelligentiam eo detorsit,
ut quaecunque nostri affines sentiunt, eadem
putares nos sentire? Dominum Henricum cum oderim
nescio, cur diligam scio. Sed ejus dilectionis
nunc quis fructus exterior? aliis quippe rebus Divinitas
necessitatem imponit, aliis caeca fortuna interstrepit.
Denique tanta mole rerum pressi non poetice,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.