PL 137, col. 512

Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne

colui, specialia tamen nunc beneficia vestra vestrique
filii, et praeteritam continent dilectionem, et
fidem nostram ad vos ac vestros plurimam augent.
Fovet nostra Ecclesia inter praecipuos thesauros pignus
vestrae amicitiae circa nos. Sentiat ergo beatus
Remigius tantae dominae favorem, si fieri potest, in
recipiendis rebus amissis, cum propter sui merita,
tum propter nostra si qua placebunt exhibenda servitia.
Sentiamus et nos gratiam jam bene fundatam,
scilicet ut legato, et melius scriptis, de pace et pacis
conditione cum nostro rege habenda dignemini significare
nobis, per omnia paratis, quantum fas est
fidem sincerissimam exhibere. Sicque saluti vestrae
ac nostrae in commune melius poterimus consulere.
EPISTOLA XXII. AD MAIOLUM ABBATEM CLUNIACENSEM.

Praeclara quidem exhortatio vestra in pervasorem.
Sed cum scriptum sit: Quae coepit Jesus facere et
docere, cur diversa imperia, diversa coeli climata
praetenditis, ut ei, quem reum statuistis, aliis non
communicantibus communicetis? Restiterunt sancti
Patres haeresibus, nec putaverunt ad se non pertinere
quidquid alicubi male gestum audiere. Una est
quippe Ecclesia catholica toto terrarum orbe diffusa.
Verba vestra sunt, imo per vos sancti Spiritus. Nec
erit Christi fidelis, cui haec ambitiosa audacia non
fiet detestabilis. Detestamini ergo pervasorem, sentiat
vos sibi non favere, non sibi communicare, ac
per vos non solum quosque religiosos vestri ordinis,

sed etiam si fieri potest Romani pontificis se maledictis
urgeri. Et quomodo rem ut erat cognovistis,
cognitam secundum dignitatem vestri nominis dijudicastis:
nos nostrique omnes velut fidissimi comites
tantum ducem sequemur, nec unquam huic pervasori
ac tam probo improbo approbato, vestro sine
jussu communicabimus.
EPISTOLA XXIII. AD ECBERDUM [EBRARDUM] ABBATEM TURONENSEM.
Quae morum gravitas vobis insit, quam integer
vitae actus, quam purum eloquium, litterae vestrae
palam fecerunt. Itaque studium pietatis ac severitatis
vestrae movit nos ire in vestram sententiam, virque
ille Deo plenus, ad quem multam fidem habemus.
Submovebimus ergo illum perfidum a societate nostra

nostrorumque judicio tantorum Patrum, isque
nobis habebitur hostis, qui in sententiam reverendi
patris Maioli, colendi patris Ecberdi dicere non dicenda
attentabit. Quod si Divinitate propitia favorem
principum obtinebimus, ad haec utilia majora jungemus.
EPISTOLA XXIV. AD IMPERATRICEM THEOPHANIAM ET AD FILIUM OTTONEM.
In quem cumulum ira furorque regis in nos proruperit,
testis est impetus ejus repentinus et inopinatus,
vixque sine multa caede partium repulsus.
Qui fidi internuntii erant, castra diruere, quae sub
vestro regimine sunt, nobis imperabant: offerre

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.