PL 137, col. 513

Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne

jusjurandum secundum eorum libidinem, aut urbe
regnoque excedere. Interserebant antiquam benevolentiam
divi augusti O. circa nos, nostrumque familiare
obsequium. Haec et his similia propriae saluti in
praesentiarum obstitere. Ferte ergo certum solatium
tempore incerto, nec dubia spe deludamur, qui in
conservanda vobis fide nunquam dubitavimus.
VI Kal. April. conventus in Francorum indictus est,
ibique crimine infidelitatis pulsabimur, quod episcopum
Virdunensem licentia donaverimus, quodque in
presbyterii honorem promoverimus, et ut res fiat
impossibilis a nobis idem repetendus. Si haec ita se
habuerint, vestri nostrique fideles, Gerbertus ac
Renierus, secundum quod voluistis, Noviomago vobis
minime occurrere poterunt. Sed vestra clementia

Coloniae, quo post venturi sunt, tanto ducem
aptum itineri eis provideat. II Kal. Mart. Ottonem
et Heribertum comites alloquemur, iterumque datis
obsidibus quos recepimus, fratrem meum vestrae
servituti remittere attentabimus. Quibus angustiis
ob fidem vobis servatam semperque servandam premamur,
paucis expressimus. Salutare vestrum auxilium
vestra ex parte constanti animo exspectamus,
et ut hoc ipsum hostes lateat obsecramus, ne acrior
eorum in nos exardescat ira.
Distichon in calice.
Hinc sitis atque fames fugiunt, properate fideles.
Dividit in populos has praesul Adalbero gazas.
In donariis.
Virgo Maria tuus tibi praesul Adalbero munus.
EPISTOLA XXV. AD EPISCOPUM BELLOVACENSEM.

Respondere scriptis vestris necessarium ad praesens
non duximus, cum ad indictum colloquium de
singulis pro modulo nostro accuratius vobis satisfacere
possimus. Et quoniam nostrum ob amorem
privata posthabetis negotia, nostrisque sedulo operam
datis, inter praecipua ponimus, memori animo
recondimus, praestitis non minora recompensaturi
beneficia, si se infida retorserit fortuna.
EPISTOLA XXVI. AD DOMINAM THEOPHANIAM IMPERATRICEM.
XVI Kal. Junii fratre meo de inferni tenebris liberato,
quaedam lux vestri honoris oriri visa est. Sed
eam lucem caeco igne cupiditatis Otto et Heribertus

comites corrumpant, summopere elaborandum. Itaque
justas et honestas petitiones fratris mei clementer
audietis, cum pro sui merito, tum pro vestra
benevolentia in me: injustas autem, et quas tyrannus
irrationabiliter extorsit, in destructionem ecclesiarum
Domini, ac in dedecus vestri generis, prudenti
consilio deviabitis. Num villas Virdunensis episcopi,
quas pro redemptione sua, una cum filio Adalberone
episcopo invitus donat Godefridus comes, jurejurando
in perpetuum ab Ecclesia alienabitis? Num
castra in eisdem ad eorum votum exstruere patiemini,
qui nunc furtivas delectorum militum contrahunt
copias, ut in vos si apud Caprimontem estis
impetum faciant? Nam quia dux Theodericus Satanacam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.