PL 137, col. 516
Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne
in palatio Ingelheim, et videte si quod promisi
vobis de pace inter reges diu quaesita peractum
est. Interim fideliter admoneo, ut reginam ac
episcopum secundum dignitatem vestram lenissime
tractetis et ne vos concludi inter moenia ullatenus
patiamini.
XXXVI. AD DOMINAM THEOPHANIAM.
Semper quidem utilitati vestrae prospicere volumus,
ac prospiciendo gaudemus: quippe qui nos
nostraque omnia vestrae servituti devoverimus. Ex
tanto ergo affectu tantoque amore, a vestra munificentia
praesumimus petere quod scimus per fidissimos
nuntios olim nobis concessum esse: id est si
in regnorum confinio quolibet ecclesia vacaret pastore,
in ea non alium constituendum, nisi quem
vestrae utilitati omnimode aptum sano judicio delegerimus.
Et quia omnibus provincialibus notum
Italia expulsum, sed in fide non ficta perstantem
habemus abbatem Gerbertum, hunc ecclesiae praefici
modis quibus possumus oramus. Qui nobis quidem
est verus filius, vobis vero per omnia obsequentissimus
servus. Cujus absentia etsi nimium gravamur,
tamen ob communia beneficia privata posthabemus.
Super his vestrum velle experiri quantocius sacris
rescriptis obnixe efflagitamus.
EPISTOLA XXXVII. AD CLERUM ET POPULUM. . .
Multum moeroris multumque anxietatis intulit
nobis acerba mors vestri Patris nostrique dilectissimi
fratris. Nunc itaque Deus totis pulsandus medullis,
ut vobis Patrem ac nobis idoneum restituat
fratrem. Sit interim vestra pervigil cura ut secundum
divinas et humanas leges res defuncti episcopi,
tam mobiles quam immobiles, futuro reserventur
episcopo: ne si, quod absit, mille cautum fuerit, in
negligentes cum regalis censura, tum etiam gravior
adhibeatur divina sententia.
EPISTOLA XXXVIII. AD TREVIRENSEM V. V. D. K. A.
Non temere esse credendum rumoribus cum saepe
sitis experti, nunc experimini. Divina quippe gratia
praeveniente, ac precum vestrarum instantia suffragante,
omnibus episcopii rebus potimur ut ante, nec
quidquam ex tanta fama aliud fuit, nisi quod post
meridiem occupatis militibus regiis vino et somno,
oppidani totis viribus eruptionem fecerunt, nostrisque
resistentibus ac eos repellentibus, a mendicis
cremata sunt castra; quo incendio omnis apparatus
obsidionis absumptus est. Quae damna VIII Kal. Sept.
multiplicius restauranda sunt. Immensas porro vobis
rependimus grates, quod tam praecipuo affectu nostri
geritis curam. Quod continuari cum sanctis petitionibus
et optamus et oramus, eadem voto ac desiderio
usque in finem protensuri.
EPISTOLA XXXIX. AD CAROLUM DUCEM.
Quomodo a me consilium quaeritis, qui me inter
infidissimos hostes deputatis? Quomodo patrem nominatis,