PL 137, col. 517

Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne · Introductio monachorum in monasterium Mosomense (Adalbero Remensis), J. P. Migne

cui vitam extorquere vultis? Denique non
sic promerui, sed perditorum hominum dolosa consilia
semper fugi, ac fugio, non de vobis dico. Recordamini,
quia dicitis ut recorder, quid vobiscum
contulerim de vestra salute, cum primum nos adistis,
quid consilii dederim super adeundis regni primatibus.
Nam quis eram, ut solus regem imponerem
Francis? Publica sunt haec negotia, non privata.
Odisse me putatis regium genus? Testor Redemptorem
meum quia non odi. Quid potissimum
vobis sit faciendum quaeritis. Hoc cum difficile dictu
sit, nec satis scio, nec si sciam dicere ausim. Amicitiam
meam exposcitis? Utinam adsit ea dies qua
honeste liceat vestris interesse obsequiis. Quamvis
enim sanctuarium Domini pervaseritis, reginam, cui

quae novimus jurastis, comprehenderitis, episcopum
Laudunensem carceri mancipaveritis, episcoporum
anathema neglexeritis, taceo de seniore meo, contra
quem ultra vires negotium suscepistis: tamen
beneficii, quo erga me usi estis cum telis hostium,
quae subduxistis, immemor esse non possum. Plura
dicerem, et quod vestri fautores inprimis sint deceptores,
ac suorum negotiorum per vos, ut experiemini,
effectores. Sed non est hujus temporis. Nam
metus est haec eadem dixisse ac prioribus scriptis
vestris non respondisse. Idem est in causa, quoniam
caute tenemus scriptum. Nusquam tuta fides. Rationes
harum rerum tractare, conferre, communicare
quolibet modo liceret, si R. K. I. G. H. H. T.
Z. V. datis obsidibus ad nos usque pervenire posset,

cui talia credere fas est, sine quo nihil talium agere
possumus et debemus.
EPISTOLA XL. AD THIETMARUM MOGUNTINUM ARCHIEPISCOPUM.
Labore obsidionis in Carolum defatigatus, ac vi

. . . . Praecedentis itaque serie sermonis de vita
et transitu sancti martyris Arnulfi compendiosam
fecimus relationem, ubi fuerit sepultus, qualiter inde
assumptus ad Guiledium trajectus, demum quoque
Dei misericordia disponente ad hanc Mosomensem
ecclesiam miraculis concurrentibus devenerit, stylo
quidem admodum rustico et impolito exaravimus;
sed ratione satis probabiliter investigata, sicut suo
loco lector inveniet, ad plenum prosecuti sumus.
Nunc quae postea circa praefatam ecclesiam Adalberonis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.