PL 137, col. 519

Introductio monachorum in monasterium Mosomense (Adalbero Remensis), J. P. Migne

quae priori sermone tractavimus, de translatione
videlicet atque in Mosomensem ecclesiam illatione
beatorum ossium praedicti martyris anno nongentesimo
septuagesimo primo Dominicae incarnationis,
indictione quarta decima, mense Julio, nono Kalendas
Augusti.
Visis itaque et auditis reverendus pontifex tam
sanctis quam laude et admiratione dignis divinae
virtutis miraculis, quae sub brevi suae praesentiae
tempore hujus beati exhibebantur meritis ac nomine,
non tulit diutius quae longe ante satis animo
conceperat, sed mature opus facto disposuit, ne alterius
esset operis quod erat suae intentionis, et
inde sibi si negligeret meriti fieret detrimentum;
unde alter qui id fideliter efficeret, coronam portaret

et praemium. Unde intra mentis suae secretum,
tanquam intra speculum amplissime contemplando
collectis, quae sint, quae fuerint, quae post futura sequantur
(ex praeteritis enim persaepe ventura conjiciuntur)
quosdam procerum suorum, tam cleri
quam militiae suae nobiles in praesenti sibi coessentes
advocat, et quid voti mente diutius collectum
supportet, expostulata sui gratia consilii, an approbent
seu magis improbent audire et referre monet,
dicens: Quo consilio et sententia judiciorum
Dei ad hanc pastoralis curae pervenerim et ordinatus
sim dispensationem, penitus ignoro; sed quod
semper timere debeo tanquam irruentes super me
fluctus, sic onus istud quoties penso, toties reformido.
Consideratis namque hujus episcopii quibusdam

antiquissimis locis, olim dum misericordia
et veritas obviarent sibi, dum se justitia et pax osculatae
sint, dum veritas de terra oriretur, et justitia
de coelo prospiceret [(Psal. LXXXIV, 11, 12)] : olim,
inquam, sub religione fundatis, tunc quidem prosperantibus
et felici fortuna sese agentibus, Dominus
dabat benignitatem, et terra nostra dabat
fructum suum [(Ibid., 13)] : modo autem prorsus neglectis,
aliquibus solam nominis famam praetendentibus,
aliquibus sic ad solum dirutis ut nec fama
supersit nominis, quibusdam dum emendari debuerunt
in melius, ad deteriora perventis; eorum aliquem
cujus incepti artificio reformare prius attentem,
multae ambiguitatis naufragio pendulus haereo,

et dubiis anfractibus intricatum, et vix se explicantem
animum gero.
Res enim locorum illorum quaecunque in mobilibus
fuerunt, vel esse potuerunt, auro videlicet argentoque
seu cujuslibet ornamenti substantiali supellectile,
utpote vastatae, direptae, vetustatis etiam
senio dilapsae, jam nullae sunt. Villae, vici, ancillae,
servi, ecclesiae, molendini, et omnium habendarum
possessiones rerum, a potentibus et tyrannis,
regnique optimatibus pervasae, donatae, confiscatae,
sub beneficiis delegatae, quando sanctorum locis nec
pro antiquitatis suae debito jure, nec pro quibuslibet
privilegiis testificantibus habebunt redire? Tanta
fuerunt male pacati infortunia regni, tanta regum
procerum discordia, tanta populi peccatis facientibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.