PL 137, col. 520

Introductio monachorum in monasterium Mosomense (Adalbero Remensis), J. P. Migne

emergens malitia, tanta gentium intra Gallias
irruentium et adversum se depugnantium!
hostili rabie exundans exstitit impia et perquam
iniqua saevitia!
Accidit huic bono [ f., malo] quorumdam nostrorum
laudabilis [ f., illaudabilis] vita pontificum, qui
si forte quidpiam supererat, ut sibi fidissimos pararent,
quorum impudentia et fraude tuti essent. Palatinis
canibus omnia contradebant. Nec quemquam
fas est nominare, cum culpa ex dubio videatur venire,
et factum hoc magis expostulet veniam, quam
aliquam repromittat gratiam, et melius pro multitudine
factiosorum taceatur, quam corrigendi spes
ulla donetur. Quapropter haec missa faciamus, ad
rem redeamus.
Locorum de quibus agimus, Mosomus est unus,
sanctae Dei genitricis Mariae olim insignis nomine et
honore. Hic Mosa influente amoenissimus, monachorum
habitationi mihi videtur opportunissimus.
Omnia namque humanae vitae jucunda pro aeris
qualitate praestat et commoda; praeter quod vinearum
ibi proventus adeo non exuberat. Nec
enim inhabitantibus id fuit negotii, nec ea sollicitudo,
praesertim cum natura sit vinearum, temperati
magis et non frigidi cespitis amare solum. In
quo tamen mihi minima cura; quoniam si Deus
votum meum prosperaret, habeo ex patrimonio meo,
et ex mihi contingenti antecessorum meorum jure
debito, unde hanc sibi penuriam pellerem, et optimi
vini cum caeteris reddituum suorum benedictionibus

veros dominos et divites possessores, si
procurare id sciant, eos efficerem.
Olim locus ille Mosomensis in honore Reginae
coeli et virginis matris Mariae pro vera pietate et
voto fidelium, sub ordine fuit praetitulatus sanctimonialium,
sed turbine saeviente malorum, quorum supra
vix attingendo meminimus, cum nomine perdiderunt
et esse. Nuper autem beatae memoriae D. Heriveus,
hujus sedis pastor et rector fidelissimus,
magno religionis affectu hunc diligens locum, sub
titulo jam vice altera dilapsorum restituit et ordinavit
canonicorum.
Inveniens namque omnibus rebus et ipsa etiam
inhabitatione destitutam, ex fundamento reaedificavit
ecclesiam, quae flammis eam exurentibus et impluvio,

multaque longi temporis negligentia detritis
parietibus, solitudinem tantum horrendam repraesentabat
aspicientibus. Quae reformata et in statum
pristinum recollectis praebendariis exornata, ab
initio nimirum sui pro dignitate loci, et generosa
populositate civium. Secunda sedes hic agebatur
Remensium; hujus tituli scilicet canonicae non dicam
vitae, sed simulati canonicorum nominis utcunque
tenorem servat antiquum. Sed cum haec
eorum vita nihil a laicorum differat cohabitatione
(nuptiis quippe fruuntur, filiorum et filiarum quaestuosis
mercimoniis inservientes, usibus saeculi coutuntur),
valde stimulando sollicitat animum meum,
ne diutius si corrigendi sit posse, reverentia tanti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.